Jump to content

Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/35

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ab auctoribus nostris egitur. Virg. libro geor.

Lucanus siliter, Fluctuque latente saburra. Gibbus cum duplicato b scribitur, et tumor est in dorso. Vnde gibberosus qui gibbum habet atque idem gibber. Obba similiter b ipsum duplicat, et teste Nonio genus em poculi uel ligneum uel ex parte. Sed haec hactenus de simplicibus, nunc quoque de compositis, et primo a prae positionibus subsequundum est. Ab igitur praepositio cum alis dictionibus componitur, et conseruat b l̃am, si sequens utique dictio a uocali incipiat, quaecumque scilicet uocalis illa existat, ut abactor, quod ex ab et actor compositum, ex abigo deducitur. Vocant etiam abactores pecuariorum animalium futes latrunculiue, quos ut uidebimus, abigeos ent uocant. Aberro quod similiter ex ab et erro componitur. Abigere ex ab et ago compositum mutauit a in i, et significat a loco fugare atque expellere, ut abige muscas a facie mea scribentis, abige canes a popma tua, abige sturnos sonitu a uinea. Quintilianus, Ibi in litis miser planctibus aues abigam. Similiter oues capras asellos ab hortis a uinetis a pratis abigimus .i. expellimus. Vnde etiam abigei dicti sunt qui teste Vlpiano proprie hi habentur, qui perora ex pascuis uel armentis subtrahunt, et quodammodo depraedantur, et abigendi studium quasi artem exercent, equos de armentis, uel oues de gregibus abducentes. Abiicio cum duplicato i scribit ex ab et iacio componit, ubi in compositione a conuertitur in i. Abominor ex ab et ominor sine aspiratione componitur, quasi cum fastidio exhorresco. Abortiuus ex ab pro abs, quod est contra et deriuatiuo ab orior deducto componitur. Abundo ex ab et undo componitur, et sine aliqua aspitatione scribitur, quia non ab habeo uenit. Abusus ex ab et usus componitur, quasi contra usum, cum quo abusio prorsus idem est. Ve sequente u consonante ab praepositionem abiicitur b, ut auerto quod ex ab et uerto componitur, et inde auerso quod est cum ex aliqua re, quam detestamur uultum auertimus, ut Dii talem terris auertite pestem. Constat igitur dictiones a singulis uocacalibus incipientes cum ab praepositione componi posse, At non aliae a singulis consonantibus sumentes, initium cum ea componuntur. Nam cum dictionibus incipientibus ab ipso b non componitur ab praepositio. Vnde adbreuio etiam si cum b ab aliquibus scribatur, ex ad praepositione componitur. Et ut testis est Priscianus adbibo cum d scribenda est. Nec semper ab praepositio purum aut integrum b in compositione conseruat. Nam in dictionibus incipientibus a c pro ab abs praepositio auctoribus Papyriano et Prisciano componitur, ut abscondo, abscedo, abscido. Sane subsequente d remanet integrum b, ut abdo, et inde abditus quod ex ab et do quod est abscondo componitur. abdico ex ab et dico dicas componitur, quasi longe dico. Vnde significat expellere a bonis filium dum uiuit pater, cum exhaeredare sit post mortem illum ab haereditate priuare. Abduco ex ab quod aliquando extra denotat, et duco componitur. aliquando superflue ponitur ab, et idem est quod duco, ut Liuius Flauius supplementum ab roma abduxit. Rursus et ipsa ab praepositio si cum dictione incipiente ab f componatur, semper integrum b conseruat. Ne si in f transiret, putaretur ex ad compositio facta, ideo scribitur abfore cum b, et abfuturum quae idem designant. Ne si cum duplicato f scriberentur, composita quis crederet ex ad praepositione, quae oppositum prorsus designarent. Nam ut illa cum ab non futurum dicunt, quia tempus ab denegat, sic ista cum ad praepositione uenturum tpuns designant. Vt Virg. Abfore cernetis. Ouidius in primo, Esse quoque infatis reminiscimur adfore tempus. Statius in libro thebaidos uidet accipere pro significatione praesentis cum ait, Sensit manifesto numine ductos Adfore, quod nexis ambagibus augur apollo, Portendi generos uultu fallente ferarum Aediderat. Nonnunquam uero sequente dictione incipiente ab f, ob eandem