tueri. Similiter omutesco absque. b. scribitur. Si uero cum dictionibus incipientibus ab.n. praepositio ob componatur. b. ipsum prorsus seruatur, ut obnitor, ex ob et nitor, quasi contra nitor et conor. Vnde obnixus participium formatur, obnixius uero ex ob et nexus, componi quidam uolunt, quasi obstrictus, et obligatus obnoxius esse dicatur. Plautus in asinaria, Maximas opimitates, et gaudio effertissimas suis heris ille una mecum pariet gnatoque et patri, adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sit obnoxii nostro deuincti beneficio. Cecilius in chrysio, Quamquĩ ego mercede hic conductus tua aduenio, ne tibi me esse ob eam rem obnoxium reare, audibis male, si male dicis mihi. Si autem componatur ob cum dictione incipiente a. p. transit. b. in. p. ut oppono oppugno, quod est quasi contra pugno, unde oppugnatio. Non. n. recte dicitur pugnaui urbem, sed bene opougnaui, , sicut expugnaui cum pugnando uici, ut in sequentibus uidebimus. Oppeto quod significat morior. et licet plerunque sine accusatiuo ponatur, intelligi tamen consueuit hoc en mortem. Virg. in primo aenei. Oterque quaterque beati Quis ante ora patrum troi e sub moenibus altis Contigit oppetere. Aliquando uero ponit cum ipso accusatiuo, ut Cicero de diuinatione, .Aequs inquit esse censuit maturam oppetere mortem. Verum ut paulo ante tetigimus, sequente p nonunque ob abiicit b, ut operio, quod per unicum. p. scribit, et ex ob et perio, cuius simplex in usu non est, secundum quosdam componitur. Alii uero ex ob et uerbo pario, quod apud antiquissimos Prisciano teste non solum tertiae, sed etiam quartae coniugationis erat. Vnde Ennius, Oua parire solet genus pennis condecoratum. At cum ditionibus incipientibus a q non componitur ob, Sed cum incipientibus ab r componitut, et b ipsum integrum conseruat, ut obruo, quod ex ob et ruo componitur. Significatque operire, siue aqua, ut obrutus undis, siue terra, ut Ouidius in primo de remediis, Obrue uersata cerealia semina terra. Siueper translationem ad animum, ut Quintilianus, Tot uoluptatatibus obruere possunt unum dolorem. Simili modo obrepo, obradio, quasi surrepo et surradio. Rursus et si cum dictionibus incipientibus ab s componatur, conseruat ipsum b integrum, ut obstrepo obsto, Et inde obstetrix, quia contra pturientem stat. Oρsecro, obstupeo, obsideo, et inde obses, et is dicitur, qui traditur imperio alterius ea conditione, ut si dator obsidis a fide recedat, recipienti sit ius in corpus et uitam obsidis. Et quia obsidionis causa dari consueuerat, obsidis nomem assumpsit. Similiter si cum dictionibus incipientibus a. t. eadem praepositio ob componatur, integrum b. conseruat, ut obtempero, obturo, obtineo. Quintilianus uero in primo de institutione oratoria inquit, In uerbo obtinuit, secundam. b. litteram ratio exposcit. Aures magis audiunt. p. Ex quibus uerbis quidam concludere uolunt, ut in qualibet similiv compositone, in qua. t. sequitur. b. tunc quoque ipsum b non solum sonum suum perdat, sed in. p ipsum prorsus conuertatur, et cum. p. eiusmodi dictio scribenda sit, ut optineo, opturo, supter, supticeo, et reliqua. Alii uero dicunt mentem fuisse Quintiliani, ut per b. scribi debeat, ac eodem sono litterae proferri ratio exposcat. sed. p. gratius aures audiant. Ita scilicet ut p. p. proferri debeat, et non per. b. ut simili modo Caius Cneus et amurca, quae teste Seruio per.g. proferri debent, et per c litteram designantur.
DE sub praepositione.
SUb praepositio, quae similiter in. d. terminatur, significat aliquando ipsam primam temporis pertem, ut Virg. in. in. geor. Sub lucem exportant calathis. i . adueniente luce, non aunt quacumque parte lucis. Et sub tempus ipsum, quo pugnandum erat, hoc est iam iam praesente tempore. Aliquando statim post, ut sub haec uer. Aliquando subter, ut in innumeris fere compositionibus. Nam eadem uia componitur, ut aliae quas in. b. terminari ostendimus. Vnde cum uocalibus quibuscunque sequentibus