Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/44

E Wikisource
Haec pagina emendata est

aditio atque appropinquatio, accessio autem adiectio atque incrementum. Et huius ron est, quia id verbum a quo descendunt dupliciter et regit et significat: ut accede ad ignem huc i adi appropinqua. Quin et hoc calamitatibus meis pondus accessit, uel ad calamitates, hoc em adiunctum est et increuit. Quae differentia rara est in consimilibus nomibus. Nam satus et satio, idem sunt, cultus et cultio, motus et motio, cursus et cursio, abusus et abusio, actus et actio. Nisi quod dicimus actionem causarum, non actum, et actum comoediarum non actionem. Similiter gestus et gestio non parum differunt. Nam gestus est actio quaedam, et quasi pronunciatio corporis. Gestio uero administratio quaedam, et quae parum in usu est. Accola ex ad quod est iuxta et colo i habito componitur. Vnde proprie is dicitur qui iuxta habitat, siue iuxta aquas siue iuxta montes. Nec refert in suo an alieno. Vt accola uulturni: accola padi, accola rhodani. At qui in montibus domos urbesque positas habent, Incolae proprie dicunt. accuso ex ad et causo componitur. Et est accusare teste Seruio et pluribus grammaticae auctoribus maioris de minore. Incusare uero minoris de maiore, quam sane differentiam apud neminem antiquorum comperi. Itaque ne in his insistere uidear, accusare est uel apud iudices uel apud alium quemuis, etiam apud illum ipsum quem accuses significare, atque ostendere aliquem peccasse. Incusare uero est mores alterius reprehendere, et plerumque cum querela, quod ab illo iniuria sis affectus. Sic apud Virgilium Terentium Caesarem caeterosque auctores semper annotaui. Et inde accusatorius is dicitur qui accusat. Nam quae in orius oria orium a uerbis uel a uerbalibus in or magis descendunt actionem significant. Si uero ad cum dictionibus incipientibus a d componitur, suum d integrum conseruat, ut addisco quod per duplex d scribitur, et ex ad et disco componitur, ̃quasi bene disco, et in praeterito corripit penultimam. Vnde disco absque ad praepositione est ut intelligas, edisco uero ut memoriter complectaris: Quintilianus de institutione oratoria libro primo, Illud ex consuetudine mutandum prorsus existimo, ln his de quibus nunc disserimus aetatibus, ne omnia quae scripserint ediscant. Addico cum duplicato d scribitur, et ex ad et dico componitur, quod apud iurisconsultos em uendere per licitationem, hoc est in uenditione publica, ubi alius alio maius precium pollicet, ut sibi potius quam alteri uenalia addicant. Vnde addictio cum duplicato d et c ante t scribitur. Sicque apud iurisconsultos titulus em, De indiem addictione. Quem quidam nostri temporis iurisperiti non intelligentes emendant dicentes de in diem adiectione. Vbi non uerba modo, sed sententiam ac ius ipsum corruperunt. Paulus iurisconsultus, Si uenditor simulauerit meliorem allatam conditionem, cum minoris uel etiam tantidem alii uenderet, utrique emptori in solidum erit obligatus. Sed si emptor alium idoneum non subiecit, eique fundus addictus est. Non uideo inquit quemadmodum priori sit emptus, cum alia conditio et uera subsecuta est. Sed si neuter subiecit emptorem, maiore autem precio addictum est praedium ei, qui soluendo non est abitum est a priori emptione, quia ea melior intelligitur, quam uenditor comprobauit, cui licuit non addicere. Quo uerbo Cicero pro Cecinna saepe utit, Vt deterrerentur emptores multi partim gra Casaeniae, partim precio fundus addicit. Et paulo post: Quasi uero nos aut ei negemus addictum, aut tamen quisque fuerit, qui dubitaret quin emeret. Similiter Quintilianus in aegro redempto omnes facultates in precia collegi, rus seruulos penates, et omnia utiliora properanti festinatione parentis addixi. Inde addicti apud ueteres dicebant, qui praetoris pronunciatione ac iussu cum soluendo non essent, creditoribus uendebant. de quibus crebra apud Liuium mentio habetur, et addictus morti destinatus dicit. Cicero libro officiorum. iii, Et is qui morti addictus esset, paucos sibi dies commendandorum suorum eam postulasset, uas factus est alter. Additus sine c ex ad et datus componitur. Verum