Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/45

E Wikisource
Haec pagina emendata est

cum dictionibus incipientibus ab. f. Si ad praepositio conseruare d ipsum habeat, uel in alterum fcommutare dubium apud antiquos fuit. Nam asserebant grammatici quidam conseruandum esse ipsum d, idque in antiquis quibusdam scripturis apparere dicebant, ubi adfatur cum d scriptum erat, atque adfore similiter. Quare et in aliis sic quoque scribendum esse existimabant, cum non sic ratio in uno maior quam in reliquo. Aliis uero uisum fuit d in f commutari, ac molliori sono proferri, quĩ sid ipsum conseruet, quod etiam Prisciano rationabilius fuit uisum, ut affectus cum duplicato f et c ante t. Nam ex ad et factus componitur, ubi a in e commutatur. Sane affecta teste Gellio libro. iii. noctium atticarum sicuti. M. Cicero et ueterum elegantissimi locuti sunt, ea proprie dicebantur, quae non ad finem ipsum, sed proxime finem progressa deducta ue erant. Affatim quod cum duplicato f quandoque scribitur facunde significat, et antepenultimam producit. Si uero cum unico f scribatur, ex a compositum dicunt et fabile, quasi abunde, et non dicibiliter significet, cuius antepenultimam corripi uolunt. Affabilis cum duplicato f scribitur, ex ad et fabilis componi dicunt, si aunt cum dictioibus incipientibus a g componatur, ex simili causa d in g mutare uolunt, ut aggero ex ad et gero quasi aggrego. Vnde agger deducitur, et simili modo scribitur. Et est teste, Seruio supro. viii. aenei. cuiuslibet rei coaceruatio, unde fossae aut ualles possumr repleri. Et super aeneides ait, aggerproprie terra illa dicitur, quae facto uallo propius ponitur. Sed abusiue et muros et munimenta,aggetem etiam dici rettulit,ut Virgilius. Quin intr ant portas atque ipsis proelia miscent Aggeribus moerorum, et inundant sanguine follas. Nonnunquam uero eodem Seruio teste super.viii. aenei. Agger media est una eminentia exaggeratis lapidibus strata. Vnde dixit. Virg. Qualis sape uiae deprehensus in aggere serpens. Sane si cum dictionibus ad praepositio incipientibus a. gn. componat abiicit d ipsum, ut agnitus agnosco. Simili modo si sequatur. s. p. uel. s. c. ut uidebimus. Si uero cum dictionibus aspiratis componatur, ad cinseruat d et idem est, ac si cum uocalibus componeretur, ut adhaereo, adhibeo, quod ex ad et habeo componitur, adhortor et similes. Verum si cum dictionibus incipientibus ab lcomponat, conseruant aliquid integrum. Alii uero conuertunt in l, quod Prisciano magis placuit, et melius scribi alludo cum duplicato lquid, adludo cum d ante l uoluit. Similiter alleuo magis quĩ adleo, quod ex ad et leuo componitur, significatque in altum tollo, uel de imo, et ubi quod iacet atque proiectum em sursum leuo. Quintilianus libro. xi. Vidi inquet multos quorum supercilia ad singulos uocis conatus alleuarentur. Idem homini in aquam lapso atque ut alleuaret oranti. Alluio similiter scribitur, et componinitur ex ad et leuio leuias, quod em pondus auferre, uel dimminuere. Allubesco ex ad et lubesco, quasi lubens facio. i. obedio. Si autem ad cum dictionibus incipientibus ab. m. componatur, ipsum d integrum conseruat, ut admitto quod ex ad et mitto cum duplicato t, ut uidebimus componitur, et significat teste Prisciano in. vii. assumo scilicet et pecco. luuenalis in satyra Credo pudicitiam, Iam fas est admitte uiros. i. assume. Idem in eadem, Quod phecas admisitur quaenam hic est culpa puellae admisit dixit pro peccauit. Simili modo admoneo admiror administro et similia. At cum dictionibus incipientibus ab. n. uoluerunt quidam modo consimili ad ipsum d conseruuare, ut adnitor adnuo. Quod Prisciano non placuit, sed potius mutari in. n. uoluit, et scribi annitor, annuo, annumero, et alia similiter. Sane sequente p absque alicuius dubitatione in similem litteram conuertitur d, ut appello ex ad et pello pellas, quod est uoco componitur. Vnde appellare est alium aduocare. At appello appellis simili modo cum duplicato p scribitur, cui simile em impello. Vnde appuli in praeterito. i. applicui deriuatur. Terentius, Postquam poeta animum ad scribendum appulit. i. applicuit.