praecedentem syllabam terminare, sed ubicumque m anten in eadem dictione componiti semper in eadem syllaba manet, ut amnis erumna. Ramnes quemadmodum supra vidimus. Item nec sequente t, pont m praecedentem syllabam terminare, nisi p interponatur, ut sumptus promptus comptus contemptus, licet contemnere ubi non est t, ipsum p non c suscipiat.
DE Syllabis desinentibus in N
In n vuero terminari pont antecedens syllaba, si sequens incipiat a c vel d vel f vel g, vel altera n vel q, vel ut quibusdam placet r vel s vel t vel i vel u consonamtibus, vel x, Ante c igitur ut concilium, et verbum concilior, unde dicimus concilior regi, si illi ignotus in eius gratiam venis. Reconcilior autem regi, siqua de causa is mihi iratus deposita ira me rursus recipiat in gratiam. Concinnus, mancus, concors, qui a coniunctione cordis dicitur. Sancire quod teste Servio in. xii. aeneidos proprie est sanctum aliquid. i. consecratum facere sub sanguine hostiae. Unde dictum ait sanctum, quasi sanguine consecratum. At sanctio proprie est lex cum terrore poenae, ut Ulpianus de divisione rerum, et qualitate proprie dicimus sancta, quae neque sacra neque profana sunt, sed sanctione quadam confirmata, ut leges sanctae sunt. sanctione enim quadam sunt subnixae. Quod sanctione quadam subnixum est id sanctum est, etsi deo non sit consecratum, et interdum sanctionibus addicunt, ut qui ibi aliquid commisit capite puniatur. Concio cum cin penultima scribitur, nam ex con et cio quartae coniugationis verbo componit, et deducitur, quod idem significat, quod cieo secundae, hoc est moveo, et voco, et inde verbum concio quasi convoco, et nomem ipsum concio, quae populi est multitudo conuocata, vel ex magistratus iussu, vel publici face, dotis, vel sua interdum auctoritate. Et proprie ad audiendum oratorem concionantem in bonum publicum, cuius etiam oratio concio vocatur. Incedo et inde incessus simili modo habentur, et ad sublimiores quodam mon spectare videntur, et qui prae se fastum ferunt. Virgilius libro aeneidos primo, egina ad templum magna stipante caterba Incessit. idem in eodem, Et uera incessu patuit dea. Incola similiter cum n ante c scribitur, et is est, qui in alterius regione habitat, et in aliena civitate, et repu. Cicero de officiis, Peregrini inquit et incolae officium est nihil praeter suum negocium agere, nec etiam in aliena repu. curiosum. Cunctus similiter cum c post n et ante t scriptum in antiquissimis inscriptionibus comperi, ut in marmore, quod est in eclesiola M, chaelis archangeli in vaticano in epithaphio Homonocae habetur, quam Pallas cunctis artibus erudiit. Ante d finit etiam syllabam. n. ut conduco, et inde conductus. Atque cnnductitius is dicitur, qui conductus est. Nondum quod per o in prima scribitur. Indicium quod et per c scribitur sicut iudicium. Mando similiter, quod duplicem habet coniugationem. NIam cum ad mandatum attinet mandas facit, cum vero ad dentes mandis. Conditio per t absque c scribitur in penultima, et tunc proprie fortuna ac form est. Nam a condo dis conditum conditi addita o formatum, ut ego sum positus in hac conditione. i. fortuna acforte. Cicero, Q miseram conditionem administrandi consulatus. Nam homo bonae conditionis non is apud antiquos dicitur, qui mansuetus est, et bonae naturae. Cum illum vocarent antiqui mansueti et boni ingenii, nos mansueti animi mansuetaeque mentis, sed potius qui in bona fortuna est, et sorte. Aliquando vero scribitur cum ct in penultima, et tunc ex con et dico componitur, et pactionem significat, ac electionem, ut apud Terentium, Amatores Chrysidis tulerunt mulieri condictionem, si vellet eis morem gerere, se daturos illiprecium liberalemque mercedem, Ipsa vero accepit condictionem, hoc est pactioni promissionique assensit. Rubicundus teste Prisciano in. iiii. alternitatis cam cum c pro b