atque omnia morte deleri. Significat etiam interdum nuper non longo tempore a tunc ut Curtius, Qui nuper ab Alexandro missi erant. Et Livius tunc inquit haec ipsa indignitas augebat animos non retinendis modo publicis agris, quos ut teneret pertinacem nobilitatem habebat. Sed ne vacuum quidem agrum nuper ex hostibus captum dividere. Pridem hoc est non longo tempore prius a nunc, et idem quod nuper significat. Plinius libro. xvii. naturalis historiae. Ipsi vero pridem vidimus: ea ferme omia praeter pubertatem in filio Cornelii Taciti equitis romani. Similiter Paulus iurisconsultus: Et non em mirum si peculium quoque defuncti pridem filii defertur patri. Vlpianus, quaeretur inquit eum ordinem tenere, quem pridem habuit. Ponitur etiam pridem super cum negatione et cum quam et cum ita. Cum negatione quidem ut Plinius libro. xv. Medica non pridem venere in italiam. Cum quam vero ut Cicero pro Roscio, Comoedo ̃quampridem Famnii in adversaria detulisti. Cum ita autem ut idem in Bruto cum ait fuit. n regnante iam graecia, nostra autem civitate non ita pridem dominatu regio liberata, pridie. i. prius die. hoc em cualsit. futuri vero ut pridie quam intres patriam sacrificium facito. i. die praecedenti quo aut mare intrasti, aut patriam intrabis. Vel cum genitivo sic pridie illius diei quo haec feci, aut faciam. Unde cum non dicamus secundo calendas, secundo nonas, secundo idus, dicimus pridie calendas, pridie nonas, pridie idus. i. die praecedenti quo erunt vel fuerunt calendae nonae aut idus. verum ex pridie fit pridianus pro quo hesternus abutimursiheri, non tamen praesentis diei, sed cuiusdam alterius, aut praeteriti aut futuri, Praeteriti quidem, ut pridie quam intrarem mare serena lux fu. Svetonius pluribus in, locis. Unde in vita Tiberii solemnibus ipse coenis. pridiana saepe et semesa opsonia praebuit. idem in vita Caii, marcente inquit adhuc stomacho pridiani tibi postridie, quasi postero die dicitur, hoc est quasi cras non praesentis diei, sed cuiusdam alterius aut praeteriti aut futuri, ut postridie quam pater mortem obiit, epulum feci, autpostridie quam morietur faciam. i. postero, sive sequenti die cum morietur. Aliquando sine quam ponitur, ut Terentius in andria, Venit ad me Chremes postridie clamitans, supple illius diei quo haec gesta sunt. At ex postridie non sit postridianus aut in usu non est, sed pro eo abutimur. Crastinus, nudius tertius idem est quod nunc die tertio scilicet praeterito, et die superiore adhuc dicimus nudius quartus. i. nunc die quarto. Non autem dicimus nudius secundus, quia magis proprium de praeterito habemus heri et de futuro cras. At dehinc proximo perendie dicimus. Cicero ad Atticum libro xii. scies igitur cras, ad summum perendie. Unde dies perendinus dies adhuc tertius. Caesar in commentariis, Qui si per te liceat perendino die cum proximis hiberrnis coniuncti cum reliquis casum belli sustineant. Et comperendinare est differre in longum de die in diem. In dies idem quod quotidie dicitur, sed propno cum quodam incremento. ideoque plerunque cum comparativo ponitur, ut cum in dies malum arctius premeret, et cum in urbe infinitum malum serperet. Idque maneret in dies latius. Ponitur eriam sine comparativo, sed cum verbo significante incrementum, ut Livius, Crescente in dies multitudine. In diem vero idem quod in praesentia tpinis significat, ut Quintilianus, Non ut fere volucres praesentis mon cibi memores in diem vivunt. Propediem est quasi prope est dies quando hoc fiet. Unde et propemodum est quasi prope mensuram, quod accipitur pro pene sive prope cum est adverbit. Finit etiam secundum aliquos ipsum. m. quandoque syllabam sequente. l. ut quemlibet quamlibet. Quin et sequente. s. ut circumspicuus quia a circum et aspicio componit, et is dicitur qui circum aspicitur. Circunspectus vero est qui circumspicit, et in omnem partem spectat. Verum sequente q non praecedit m, ut plerique dicunt grammatici, sed convertitur in. n, ut namque quanquĩ et similia. At sequente. n. non potest. m.
Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/52
Appearance