Jump to content

Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/55

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

et proprie est denuncio, ut in dictum em bellum, Indixit Romulus spectaculum. Livius in primo, Indici deinde finitimis spectaculum iubet. Iterum indixit in posterum diem ut adessent. Idem et iusticium indictum. Potest etiam n syllabam ante f terminare, ut confore. i. collaturum esse, quod et perfore apud comicos est in usu. Similiter conflo cum n ante f scribitur, et dicimus conflavi aes alienum, quin factus sum debitor alienae pecuniae. Idem contraxi aes alienum quibus correspondet, dissolui aes alienum. Quintilianus, Non ego aes alienum luxuria contraxi. Cicero, Patri persuasi ut aes alienum filii dissolueret. Infula similiter n habet ante f, et est teste Seruio super. x. aenei. fascia in modum diadematis, a qua vittae ab utraque parte dependent, quae ut ait plerumque tortilis est, et de albo et croceo. Ante g. similiter potest n syllabam terminare ut fungor, quod cum ablativo, nonnunquam cum accusativo construitur, et idem est quod officium munusque ago, et fungor magistraru, fungor praetura, fungor legatione, fumgor officio delegati, fungor munere iudicis. Similiter fungor vita, quia fungor officio vitae. Inde defumctus quia finivit officium vitae. construit nonnunquam cum accusatiuo, ut Terentius in adelphis, Aeschinus tuus neque boni neque liberalis functus est officium viri. Similiter defumctus periculis, quia finita sunt pericula. Virgilius in. iii. aenei. O tandem magnis pelagi defuncte periclis. Livius. defuncta morbis corpora salubriora esse incepere, hoc est finiti sunt morbi corporum. Ingredior similiter scribitur, et ex in et gradior componit, sed diversa ratione. Nam uno modo ad locum ingredi dicimur, ut ingredior forum, vel In forum. Alio modo pro eo quod est ambulo, et incedo. Virgili. libro geor. iii. Continuo pecoris generosi pullus in aruis Altius greditur, et mollia crura teponit. Cicero libro quinto ad Atticum, Si dormis expergiscere, si stas ingredere, si ingrederis curre, si curris aduola. Ubi idem est ingredere quod gradi et ambulare. mango eodem modo n ante g detinet et em venalitius venaliium hominum, ut Martialis, Milia pro puero centum me mango proposcit. Contingo vero et si in prae senti n habet ante g in praeteritis tamen perfectis et plusquĩperfectis et inde formatis illud perdit, ut contigi contigero contigissem contigisse. Potest similiter n finire syllabam ante alterarm n ut annus, et inde anniculus, de quibus in dictione annus late videbimus. Similiter pannus et inde pannosus, qui scilicet crasso panno ac vili opertus est. Nec hoc nisi de paupere dicitur, cuius exempla sunt plurima. pinnas tum i et n ante aliud n similiter scribitur, et teste Quintiliano in primo significat acutum. Unde securis utrineque habens aciem bipennis dicitur, et illos errare dixit, qui quia a pinnis duabus hoc. esse nomen existimant pennas avium esse volunt, hoc est non etiam pinnas. Nam ut ego in. L. Calumella viro elegantissimo annotavi, pinnas seper pro pennis quae plumae nonamunt accipit. Unde puto pennas generale ad pinnas et plumas esse. Verum cum hoc aempore plerique penna scribant a penna pennarium, hoc em pennarum thecam deducere possumus. At penasum cum unico n scriptum, locus est teste Varrone de lingua latina ubi reponitur penus, hoc est edulia ad victum pertinentia. Unde ait Cicero in libris de natuta deorum, penus est omne quo vescuntur homines. Et omnia haec absque diphthongo scribuntur. Similiter penis cum unico n scribitur et em mentiila, dictus a pendendo vel penetrando, licet penis habet primam longam. Ante q potest n etiam syllabam finire ut inquiro conquiro inquilinus, qui ab in et colo componit et derivatur. Et is accipitur qui in alieno privato proprie tamen conducto habitat, sive in urbe sive ruri. Cicero in philippicis, At vero te inquilino non domino personabant omnia vocibus ebriorum. plerunque similiter cum n ante q ut auctores grammaticae volunt scribi debet, Immo sequente q ut diximus, ubi ante compositionem in praecedenti syllaba fuisset m convertunt illud in n, ut namque quamquĩ et similia. Et descendit