Jump to content

Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/56

E Wikisource
Haec pagina emendata est

plerunque a plerique. Sane plerique dupliciter apud auctores accipitur: uno modo pro maxima pars: ut Salustius in diuisione inquit orbis terrae plerique in perte tertia aphricam posuere: pauci tantummodo asiam et europam. et paulo post plerosque senectus dissoluit: nisi qui ferro aut bestiis interiere. Nam morbus haud saepe quemquam superat. Alio ueto modo pro eo quod est nonnulli ponitur: ut Quintilianus uideas inquit plerosque ira percitos. i. nonnullos. Simili modo plerunque uno modo ponitur pro eo quod fere est semper. Alio uero modo sed rarissime pro eo quod en nonnunquam. Vt Quintilianus in amatore, Excussa sunt plerunque uitia uerberibus. i. nonnunquam. et ut quidam uoluns est aduerbium, ut uero alii est nomem. Ante r uero n ipsum posse syllabam terminare quidam uolunt, ut inrumpo, intuo. Aliis magis uideturn in r conuerti ac dici irrumpo irruo, et inde irrito quod uno modo hoc est cum penultimam producit, idem em quod prouoco. Alio modo uidelicet cum illam corripit idem est quod non ratum esse ostendo, ueluolo, corrigo, corruo. Quem modum graeci ipsi obseruant, ut συρρατrrω idest consuo. Nam ex συy quod em con, et ρdπω, quod luo componit, σρρνυauαI idest confundo, quod simili modo componitur, et in mille aliis. Ante s autem absque aliquĩ contradictione ipsum n praecedentem syllabam terminare ualet ut, consul a consulendo. de quo late Pomponius de origine iuris. Et inde consularis is dicit, qui consulaιum gessit. Et proconsul, qui cum potestate consulari extra ordinem ad aliquam prouinciam administrandam mittitur, praecerquam quod non. xii. fasces eum praecedunt, qui praecedunt consulem, sed tantum sex, ut etiam praetorem et praesidem. Nam non is est ut quidam inscii dicunt, qui pro alio consule praeest prouinciae. Simili modo propraetor, non qui proalio praeturam, sed qui exordinariam gerit. Idem proquaestor et similes. Consilium uero sine c post s scribitur. Nam componitur ex con et sileo. consessus eodem modo n ante s syliabam finit. Neque est consessio, sed homines uno in loco sedentes, sicut conuentus non est conuentio, sed homines qui in unum locum conuenerunt. lnstar simili modo se habet. Et ut ait Seruius similitudinem indicat. Inducit Virgilium libro aenei. Ii. lnstar montis equum diuina palladis arce. Nobis uero potius ad aequiperationem uel ad mensuram significare uidetur, ut idem libro. iii. Argolici clypet aut phoebeae lampadis instat. Cicero hexametrorum instat uersum. lnstitutum similiter se habet, et ab in et statuo componitur, moremque designat, ut faciam meo instituto, licet nonnunquĩ significet inceptum propositum ab instituo quod est incipio. At institutiones praeceptiones sunt, quibus instituuntur et docentur homines, ut libria Quintiliano a Lactantio aliisque auctoribus de institutione inscripti sunt. Similiter conspiro aspiro componitur. Nec actiuum est, sed neutrum, unde neque conspiror, deponens comperitur. Quare nec conspiratus aliquis dici debet, sed conspirans. Simili modo a monstro monstrans, quod semper cum n ante s scribitur. Monstrum et monstrosus similiter cum n ante s, et o absque u in penultima scribitur, quod Lucanus in primo ex ipsa natura uersus sic scribendum esse comprobat cum ait, Monstrosique hoinum partus. Verum plerique interponunt u et scribunt monstruosus, quod latinum non est. Sicut e diuerso plerique scribunt foetosus ut illud in psalmis, Oues eorum foetosae pro foetuosae. Nam sic quoque legendum est. Quoniam quae quartae sunt declinationis retinent u ante osus, ut actuosus, fructuosus, luctuosus, quaestuosus, sumptuosus. In secundae uero minime, ut ramosus, dolosus, lacertosus, petrosus. Atque ut in masculins ita in neutris ut lutosus, coenosus, damnosus, lucrosus, uitiosus, portentosus. Plinius de naturali historia, Vniuersa autem quae de Hercule ac Pyrene uel Saturno tradunt,fabulosa in primis arbitror et portentosa graeciae mendacia. Cicero pro domo sua. Hunc tu etiam portentosa pestis exulem dicere ausus es. Verum ante aruis simili