parentibus iam defunctis ista celebrantur. Haec ille similiter Cornelia mater ad Gracchum filium apud Cornelium Nepotem. Ubi mortua, eroparentabis mihi, et invocabis deum parentem. Unde Servilianus pontifex teste Macrobio libro saturnalium primo negabat oportere atro die parentare, quia tunc quoque Ianum Iovemque praesari necesse est, quos nominare atro die non oportet. Varro autem libro. vi. de lingua latina ferialia inquit ab inferis et ferendo, quod ferunt tum epulas ad sepulchrum, quibus ius sibi parentare. Intercludo non solum n ante t, sed r ante c detinet. et ut quidam ferunt n ipsum euphoniae causa interiectum fuit, Ita ut sit iter claudo, us Virgilius, Interclusit hyems, et terruit auster euntes. Cicero, qui iter penorum cadaveribus corporum suorum intercludendum putaverunt. Nam introcludo cum o ante c est in interioribus cludo. Tento tentas similiter cum solo n ante t scribitur, et non per, m et p litteras, ut inscii quidam putant. Nam non a temno sed a tendo, vel a teneo derivatur, et secundum utranque derivationem cum solo n scribendum erit. Nam tendo certe facit tentum. Unde tentigo et tentorium et eius composita. Intendo intentum. Unde intenti nervi vel cithararum vel arcuum. Extendo extentum, ut Virg. Et siquem extenta plagarum, Quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui. Contendo contentum.Unde apud Ciceronem, contenta voce dicendum. Nonnunquam et pro eo qui statui suo acquiescit, ut id paucis. n. minimisque natura contenta est. Et Horatius in primo sermonum, Qui sit mecenas ut nemo quam sibi sorte, Seu ratio dederit, seu fors obiecerit ulla contentus viuat. facit etiam praetendo praetentum, ut Virg. Praetentaque littora velis. Ostendo ostentum, unde ostentum ostenti, portendo portentum, unde portentum portenti. Et sic secundum istos qui tentat quasi manum tendit, aut aliam corporis partem in id quod experiri vultet exquirere. Alii vero a teneo derivari volunt, quod ut aiunt ipsa verbi significatio monstrare videtum. Nam tentare experiri em vel inquirere, et verbo vel re quasi manu tenere. Cicero in paradoxis, Tentare volui an ita dici possent, ut probarentur. Virgil. in. ii. aenei. Vix primi proelia tentant. Unde a teneo vel tendo supinum fit tentum per solum n.Erinde tento frequentatiuum, et perticipium tentatus tentata tentatum. Cicero in officiis, Tentata res est ab omni genere hoinum. Quin et tentaturus ut Virgilius in. IIII. aenei, Tentaturum aditus et quae mollissina fandi Tempora. Ante i consonans etiam potest n praecedentem syllabam terminare, ut coniungo coniugium. similiter ante u consonans, ut converto, convitium, quod teste Labeone iurisconsulto dicitum vel a concitatione vel a conventu, hoc est a collatone vocum. Cum. n. in unum complures uoces conferunt, conuitium appellatur, quasi convocium. et subdit quod autem nec in coetu, nec vociferatione dicitur convitium non proprie dicitur. Ante x similiter potest n syllabam terminare, ut anxius, anxur. de quo in sequentibus videbimus. Verum si dictio terminata in n componatur cum alia dictione incipiente a b vel a p vel ab l vel ab m, mutatur n in m ut combibo, imbuo, quod proprie est teste Seruio in bucolicis incoho et initio, sed ut ait repitum etiam apud antiquiores pro eo quod est perfundo et madefacio. Impius compitum, quod teste Servio in secundum geor. quadriuium est ab eo quod est multae viae in unum confluant. Virgilius, Premiaque ingentes pagos et compita circum Thesidae pofuere. lllido collido et collidium immunis communis.
DE Syllabis desinentibus in p.
In p nulla syllaba terminatur, nisi sequens quoque abilla incipiat, ut supplicium supplico appeto appello apparet Hippocrates Hippocoon. de quibus in suis dictionibus videbimus. Lippus is dicitᷣum, qui habet lachrymantes oculos, plenosque macore et putore, et ut quidam ferunt quasi λiαy. i. abundanter pus. I. putor, ita