auriga Diomedis. Et Meriones inter primos duces cretensium auriga Idomenei. Hectori aliquis fratrum saepe aurigabatur currum.Sic acetes altor et mutricius Pallantis auriga fuit Euandri dicente Virg .aenei.xi. Corpus ubi exanimi positum pallantis acetes Seruabat senior, qui parihasio euandro Armiger ante fuit, sed non foelicibus aeque tum comes auspiciis caro datus ibat alumno .i. domino teste Nonio Marcello, qui dure nimium ne inerudite dicam exponit. Ita ut ignorasse uideatur nutricios et altores magnorum nobilium magnos et ipsos semper fuisse. Et ab ipso altore et nutricio Acete mortem Pallantis que aluerat et loco filii habebat multo tristius deplorari, quam si uel Euander ipse fuisset occisus. Sic apud Homerum Phoenix Achulem habuit, quem cum educasset filium semper appellabat pro alumno. Permanere similiter cum r finiente syllabam ante m scribitur, ubi per ut in aliis diximus ad finem usque perducit. Plinius nepo, Tunc demum lente cunctanterque ueniunt,nec tamen permanent, sed ante finem recedunt. Aliquando uero per ipsum pro ualde ponitur, ut permagnum .i. ualde magnum. Tormentum similiter habet r ante m,et a torqueo deducitur. Estque generale uocabulum omnium machinarum bellicarum ingentia saxa torquentium. Ante n similter potest r praecedente syllabam terminare, ut taberna, quae ea dicitur ubi opera ipsa caeteraeque merces uenditantur. Et quaedam uocatur lanaria, quaedam uinaria, quaedam olearia, et mille huiusmodi, unde opifices et tabernarii uocantur. Cicero .L. Flacco. Opifices et tabernarios atque illam omnem pacem ciuitatum quod est negocii concitare. Et differt ab officina, quia officina en statuarii, fusoris,flatoris, celatoris,excusoris, uitrearii, pictoris, sutoris, fabri,qui multiplex est ut lignarius, et ic non unius generis, ferrarius, nec ic siplex, lapidarius qui in multas et ipse diuiditur species. Nonnumquam uero et pro uno eodemque loco officinam et tabernam positam comperi, ut sutrin in qua calcer et fiunt, et uenduntur, ut indictione ergastula uidebimus, quaedam etiam suum nomen secum habent, ut haec ipsa sutrina sutoris, aurificina aurificis, cauponis caupona. Tamen et eam quae uinum uenditat, caupona uocamus. Quidam malunt dicere copona cum o in prima pro loco. Argentariam u ero quidam pro artificio, et argentarium pro artificiae assumpsere. At Cicero Liuius et alii antiqui pro eo accipit, qui uulgo campsos dicitur. Unde Plautus in curgulione trapezetum et argentarium pro eodem accepit. Atqui minutiores sunt numularii a nobis et mensarii dicuntur, a graecis uero collyuistae. Fabrica uero proprie est lignarii. Carnarium similiter scribitur, et non est locus ubi caro salsa suspenditur, sed caro ipsa, nisi contentum pro continente sumatur, ut similiter calcearium pro calceo ponitur, cibaria pro cibis. ante p consimili modo potest r praecedentem syllabam terminare, ut corpus, quod non solum pro massa et artubus et membris compacta, sed etiam pro solo carne auctores posuerunt. Cicero ad Gallum, ego hic cogito commorari quoad me reficiam. Nam et uires et corpus amisi, sed si morbum depulero, facile,ut spero illa reuocibo. Quintilianus in quinto, aeret astricta undatis ossibus cutis, et infame sua homine consumpto. Iam membra sine corpore .i. sine carne. Quod etiam significauit Martialis cum ait. Viuebant laceri membris stillantibus artus, inque omni numquam corpore curpus erat, hoc en in corpore illius non erat caro. Puerpera quae a puero et pario componitur. Nam mulieres illas dicimus, quae proximis diebus matres sunt factae. Perpessus qui laboriose en passus. Perpluere hoc en per medium alicuius pluere. Narn ex his est in quibus per quasi medium indicat. Quintilianus in .v. de institutione oratoria. Cum coenaculum inquit eius perplueret. Vsurpare uero ab usu descendit. Unde est quasi praeter usum capere, et tunc quoque est cum quadam auctoritate dicto aut facto praeter consuetudinem utimur siue usitamus. Cicero in oratore, post inuenta
Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/62
Appearance