Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/63

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


conclusio est, quam credo usurpaturus illos fuisse,si iam nota atque usitata res esset,quam inuentam usurpare magnos oratores uidemus. Ante q similiter finire potest syllabam r, ut arquitenens quasi arcitenens, hoc est arcum tenens. Virg .in.iii. aenei. Quam pius arquitenens oras et littora circum. Ante alteram potest simili modor syllabam terminaretur currus scurra, hoc en ut quidam fingunt, quasi sequens curiam. Nam proprie is est, qui risum ab audientibus captat. Exhoireo .i. expauesco, et semper accusatiuum exsposcit, ut exhorreo anc rem. At abhorreo ab hac re aliud significat, ut supra uidimus. Torreo uero in una eademque uoce diuersas habet significationes. et tam uro quam uoluo seu uerto significat. Virgili .iii. geor. Iam rapidus torrents sicientes syrius indos .i. urens. Lucanus in .vii. Ingentes fato torrente ruinas .i. uertente uel uoluente. At sero seras primae coniugationis, quod est claudo claudis per unicum r scribitur. Unde sera qua claudimus, similiter per unicum r scribi debet. Iuuenalis in satyra Credo pudicitiam inquit. Poneseram, cohibe, sed quis custodiet ipsos Custodes. At uero serra per duplex r ea dicitur, quam uulgo seram noimamus. Ante s potest ent r syllabam terminare, ut morsus, uersatilis, de quo in dictione scaena uidebimus. Per sequor quod in malam partem et in bonam accipi potest. Nam in malam idem est quod in sequor, et isector. In bonam euro cum persequor .i. pseuero exequi quod agere coeperam. Et differt secundum aliquos a persequor, quod actionem quandam significat, quae alterius a sectum in alterum denotat, et nunquam fere ablatiui comitatu caret,ut prosequor te oculis charitate honore uersibus cantu commitus odio. Verum nonnunquam idem quod persequor, et in malam ac in bonam partem designare uidetur. In malam quidem, ut. Virgili.libro.iii. aenei. Prosequitur furgens a puppi uentus euntes, idest in sequitur. In bonam uero, hoc est cum perseuero exequi quod agere coeperam en idem. Virg.libro.ii.aenei. cum ait de Sinone. Prosequitur pauitans et ficto pectore fattum. Idem in .vi. Prosequitur lachrymans longe et miseratus euntem. Versus quod aduerbium est, ut tenus, et semper post ponitur, ut italiam uersus, siciliam uersus, quin et ad castra uersus, et incasta uersus,ut in forum uersus. Cicero in Laelio. Qui primus in forum uersus instituit agerere cum populo. Liuius libro primo, Ex superiori parte aedium in nouam uiam uersus. habitabat .n. rex ad Iouis statoris aedem populum Tanaquil alloquitur. Vnde ait Priscianus, Sunt quaedam unam loci significationem habentia, quae est ad locum, ut horsum seorsum deorsum sursum sinistrorsum dexstrorsum. Similiter aduerbia ostenduntur composita, italiam uersus, siciliam uersus, quae ipse accentus ostendit esse composita. Nisi dicamus quod uersus inclinat sibi supra posita noina. Perscribo usque ad finem aliquid scribo designat. Liuius in initio fuae historiae. Facturus ne operae precium sim, si res gestas populi romani ab initio perscripserim. Persuadero similiter quod est cum effectu suadendo prorsus induco. Cicero in philippicis, Duo tantum tempora inciderunt, quibus aliquid contra Caesarem Pompeio suaserim, ea uelim reprehendas si potes. Vnum ne quinquennium Caesari imperium prorogaretur. Alterur ne pateretur fieri, ut absentis eius ratio haberetur. Quorur si utrumuis persuasissem, in has miserias nunquam incidissemus. Suasit ergo et nonpersuasit Cicero Pomepio. unde persuadere est in effectu. suadere uero in pactu, itemque dissuadere.Nam suasor et dissuasor nisi pesuadeant, nihil effecerunt. Ideo ait Quintilianus partem de liberatiunam officiis constare duogus suadendi et dissuadendi, non dixit persuadendi. Quoniam oratoris officium in eventu non ponitur, qualis est persuasio. Neque eius ars est persuadendi, sed suadendi et dissuadendi in deliberatiuo genere. In uniuersiin finientem syllabam ante s. Et is dicitum qui facile uertit pellem, hoc en uultum et apparentiam.