Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/64

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina emendata est


Versutus uero teste Cicerone libro.iii.de natura deorum a uersando dicitur.Vnde ait uersutos appello, quorum tanque celer rota mens uersatur.At persona teste.C.Basso in libris de origine uocabulorum a personando deducitur . Nam caput inquit, et os cooperimento personae tectum undique, unaque tantum uocis emittandae uia peruium, quoniam non uaga neque diffusa est in unum tantummodo exitum collectam, coactamque uocem magis claros canorosque sonitus facit. Quoniam igitur indumentum illud oris clarescere, et resonare uocem facit, ob eam causam persona dicta est, o littera ,proptcr uocabuli formam productiore . Ante t similiter potest r syllabam terminare, ut pertinax,qui nimis est tenax, uertex qui a uertor deducitur . Nam teste Quintiliano est contorta in se aqua , uel quicquid aliud similiter uertitur. Virg.in primo, Ingens a uertice pontus.inde propter flexum capillorum pars summa capitis sic dicitur Ex quo et in montibus eminentissimum recte dixeris, haec omnia uertices . Vberim aduerbium est ab ubertate deductum, et significat copiose . Apertile similiter scribitur, et significat quod apertum est, ut Ovidius de tristibus, Aspicis a dextera latus hoc ad apertile tauri. Libertinus et libertus a libertate dicuntur , et in hoc differunt teste Laurentio meo uallensi , que libertinus relatiuum est ingenui Libertus rela/ tiuum st patroni . Nam licet unus idemque fit libertinus et libertus, per libertitum tamen significamus conditionem hominis ,sicut per ingenuum . per libertum vero significamus priuatum quendam respectum sicut per patronum , ideo libertinus adiectiuum est sicut ingenuus. Libertus substantiuum sicut patronus , ut libertinus homo,Libertina mulier, libertinae conditionis.At non libertinus Caesaris, sed libertus dicitur , ut Messalinae liberta, Claudii libertus, Agrippinae libertus. impertior etiam cum e ante r teste Prisciano licet a partior componatur.Ante i consonans potest etiam r syllabam claudere , ut periurus, idest qui ius iurandum violat Periuncundum idest

ualde iucundu. Ante u consonsans similiter, ut coruus, proteruus, oc est que uerbis aut factes est contumeliosus. Cicero pro Caelio, Si uidua libere proterua petulanter diues effuse libidinosa uieret , et reliqua. Nam proteruia leuior est contumelia Procacitas maior,Petulantia maxima unde procaces quoque meritrices legimus, quae mordaciter , et iniuriose loquuntur , qualis Bacchis terentiana ieo ait Cicero in Salustium. Nein idem incidamuitium procacitatis,quod huic obiicio. Et iterum non enim procacitate linguae uitae sordes eluuntur. Sane petulantia lasciuia est. Ovidius, Quin etiam ut possem uerbis petulantibus uti Non semel ebrietas est simulata mihi, idest licentius et lasciuius. Cicero in Salustium, Nam quod ista inusistata rabie petulater in uxurem filiamque meam inuasisti, Idem in eunde, Desine bonus petulantissia istectari lingua.et inde petulcus. Virg. in .iiii. georg. Haedique petulci. Nam solent haedi inuiria facere per animositatem quandam trancendendo sepe, et in alio loco penetrando , que nimia petualntia en. Pernicacia uero uix ab obstinatione difsert. Interuertere autem est rem aut commodatam aut depositam aut creditam callide doloque ne domino restituatur efficere. Cicero in Verrem,Candelabrum quod rex aegypti Ioui Capitolino donotulerat a Verre quiillud commodaro a rege acceperat, interuersum esse conqueritur. Marcellus iurisconsultus, Si duo inquit haeredes rem apud defunctum depositam dolo interuetterint et reliquia. At inuertere est quasi in contrarium uertere, ut uestem aut tellem seu etiam urba praepostere pronunciare. Peruigilare similiter scribitur, et ex his est, in quibus per usque ad finem conducere denotat.Nanque est totam noctem insomnem ducere.Marlialis in epigrammatibus,Nam uigilare leueest, peruigilare graue. Sane pernoctare, unde pernox dicitur a peruigilando differt, que hoc interdiu quoque fieri potest, illuduero tantummodo noctu. Nam peruigil draco