Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/100

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


apud Utopienses, aut seruorum supplicia, aut infamium dedecora, aut puerorum nugamenta fuere.

Itaque operae precium erat uidere, quo pacto cristas erexerint, ubi suum ornatum cum Utopiensium uestitu (nam in plateis sese populus effuderat) contulere. contraque non minus erat uoluptatis consyderare quam longe sua eos spes expectatioque fefellerat, quamquam longe ab ea existimatione aberant, quam se consecuturos putauerant.

Nempe Utopiensium oculis omnium, exceptis perquam paucis, qui alias gentes aliqua idonea de causa inuiserant, totus ille splendor apparatus pudendus uidebatur, & infimum quenque pro dominis reuerenter salutantes, legatos ipsos ex aurearum usu catenarum pro seruis habitos, sine ullo prorsus honore praetermiserunt.

Quin pueros quoque uidisses, qui gemmas ac margaritas abiecerant, ubi in legatorum pileis affixas conspexerunt, compellare matrem ac latus fodere.

En mater, quam magnus nebulo margaritis adhuc & gemmulis utitur, ac si esset puerulus! At parens serio etiam illa, tace inquit fili, est opinor quispiam e morionibus legatorum.

Alij catenas illas aureas reprehendere, utpote nullius usus, quippe tam graciles, ut eas facile seruus infringere, tam laxas rursus, uti quum fuerit libitum possit excutere, & solutus ac liber quouis aufugere.

Uerum legati postquam ibi unum, atque alterum diem uersati tantam auri uim in tanta uilitate conspexerunt, nec in minore contumelia, quam apud se honore habitam uidissent,