nullo parentum monitu, sed suomet ipsorum pudore deponunt. non aliter ac nostri pueri, quum grandescunt nuces, bullas, & pupas abijciunt.
Itaque haec tam diuersa ab reliquis gentibus instituta, quam diuersas itidem animorum affectiones pariant, nunquam aeque mihi atque in Anemoliorum legatis inclaruit.
Uenerunt hi Amaurotum (dum ego aderam) & quoniam magnis de rebus tractatum ueniebant, aduentum eorum terni illi ciues, ex qualibet urbe praeuenerant, sed omnes finitimarum gentium legati, qui eo ante appulerant, quibus Utopiensium perspecti mores erant, apud quos sumptuoso uestitui nihil honoris haberi intelligebant, sericum contemptui esse, aurum etiam infame sciebant, cultu quam poterant modestissimo uenire consueuerant.
At Anemolij, quod longius aberant, ac minus cum illis commercij habuerant, quum accepissent, eodem omnes, eoque rudi corporis cultu esse, persuasi non habere eos, quo non utebantur, ipsi etiam superbi magis, quam sapientes, decreuerunt apparatus elegantia, deos quosdam repraesentare, & miserorum oculos Utopiensium, ornatus sui splendore praestringere.
Itaque ingressi sunt legati tres, cum comitibus centum, omnes uestitu uersicolori, plerique serico, legati ipsi (nam domi nobiles erant) amictu aureo, magnis torquibus, & inauribus aureis, ad haec anulis aureis in manibus, monilibus insuper appensis in pileo, quae margaritis ac gemmis affulgebant, omnibus postremo rebus ornati, quae