Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/104

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

quaerunt & corporis, & externis, tum utrum boni nomen omnibus his, an solis animi dotibus conueniat.

De uirtute disserunt, ac uoluptate, sed omnium prima est ac princeps controuersia, quanam in re, una pluribusue sitam hominis felicitatem putent.

At hac in re propensiores aequo uidentur in factionem uoluptatis assertricem, ut qua uel totam, uel potissimam felicitatis humanae partem definiant.

Et quo magis mireris ab religione quoque (quae grauis & seuera est fereque tristis & rigida) petunt tamen sententiae tam delicatae patrocinium.

Neque enim de felicitate disceptant unquam, quin principia quaedam ex religione deprompta, tum philosophia quae rationibus utitur coniungant, sine quibus ad uerae felicitatis inuestigationem mancam, atque imbecillam per se rationem putant.

Ea principia sunt huiusmodi.

Animam esse immortalem, ac dei beneficentia ad felicitatem natam, uirtutibus ac bene factis nostris praemia post hanc uitam, flagitijs destinata supplicia.

Haec tametsi religionis sint, ratione tamen censent ad ea credenda, & concedenda perduci, quibus e medio sublatis, sine ulla cunctatione pronunciant neminem esse tam stupidum, qui non sentiat petendam sibi per fas ac nefas uoluptatem. hoc tantum caueret ne minor uoluptas obstet maiori, aut eam persequatur quam inuicem retaliet dolor.

Nam uirtutem asperam, ac difficilem sequi, ac non abigere modo suauitatem uitae, sed dolorem etiam sponte perpeti, cuius nullum expectes fructum (quis enim potest esse fructus si post