Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/105

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

mortem nihil assequeris quum hanc uitam totam insuauiter hoc est misere traduxeris) id uero dementissimum ferunt.

Nunc uero non in omni uoluptate felicitatem, sed in bona, atque honesta sitam putant. ad eam enim uelut ad summum bonum, naturam nostram ab ipsa uirtute pertrahi, cui sola aduersa factio felicitatem tribuit.

Nempe uirtutem definiunt, secundum naturam uiuere ad id siquidem a deo institutos esse nos.

Eum uero naturae ductum sequi quisquis in appetendis fugiendisque rebus obtemperat rationi.

Rationem porro, mortales primum omnium in amorem, ac uenerationem diuinae maiestatis incendere, cui debemus, & quod sumus, & quod compotes esse felicitatis possumus, secundum id commonet, atque excitat nos ut uitam quam licet minime anxiam, ac maxime laetam ducamus ipsi, caeterisque omnibus ad idem obtinendum adiutores nos pro naturae societate praebeamus.

Neque enim quisquam unquam fuit tam tristis ac rigidus assecla uirtutis, & osor uoluptatis, qui ita labores, uigilias & squalores indicat tibi, ut non idem aliorum inopiam, atque incommoda leuare, te pro tua uirili iubeat, & id laudandum humanitatis nomine censeat, hominem homini saluti ac solatio esse, si humanum est maxime (qua uirtute nulla est homini magis propria) aliorum mitigare molestiam, & sublata tristitia uitae iucunditati, hoc est uoluptati reddere.

Quid ni natura quenque instiget ut sibimet idem praestet! Nam