Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/107

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

demere, quod addas alijs, id demum est humanitatis ac benignitatis officium, quod ipsum nunquam tantum aufert commodi, quantum refert.

Nam & beneficiorum uicissitudine pensatur, & ipsa benefacti conscientia, ac recordatio charitatis eorum & beneuolentiae quibus benefeceris, plus uoluptatis affert animo, quam fuisset illa corporis qua abstinuisti.

Postremo (quod facile persuadet animo libenter assentienti religio) breuis & exiguae uoluptatis uicem, ingenti ac nunquam interituro gaudio rependit deus.

Itaque hoc pacto censent, & excussa sedulo & perpensa re omnes actiones nostras, atque in his uirtutes etiam ipsas, uoluptatem tandem uelut finem, felicitatemque respicere.

Uoluptatem appellant omnem corporis animiue motum statumque, in quo uersari natura duce delectet.

Appetitionem naturae, non temere addunt.

Nam ut quicquid natura iucundum est, ad quod neque per iniuriam tenditur, nec iucundius aliud amittitur, nec labor succedit, non sensus modo, sed recta quoque ratio persequitur, ita quae praeter naturam dulcia sibi mortales uanissima conspiratione confingunt (tanquam in ipsis esset perinde res ac uocabula commutare) ea omnia statuunt adeo nihil ad felicitatem facere, ut plurimum officiant etiam, uel eo quod quibus semel insederunt, ne ueris ac genuinis oblectamentis usquam uacet locus, totum prorsus animum falsa uoluptatis opinione praeoccupant.

Sunt enim perquam multa, quae quum suapte natura nihil contineant suauitatis,