ad commodae uitae compendia.
Sed duas tamen debent nobis Chalcographorum & faciendae chartae, nec solis tamen nobis sed sibi quoque bonam eius partem.
Nam quum ostenderemus eis libris chartaceis impressas ab Aldo literas, & de chartae faciendae materia, ac literas imprimendi facultate loqueremur; aliquid magis quam explicaremus (neque enim quisquam erat nostrum qui alterutram calleret) ipsi statim acutissime coniecerunt rem; & quum ante pellibus, corticibus, ac papyro tantum scriberent, iam chartam ilico facere, & literas imprimere tentarunt; quae quum primo non satis procederent, eadem saepius experiendo, breui sunt utrumque consecuti, tantumque effecerunt, ut si essent Graecorum exemplaria librorum; codices deesse non possent.
At nunc nihil habent amplius, quam a me commemoratum est, id uero quod habent impressis iam libris in multa exemplariorum millia propagauere.
Quisquis eo spectandi gratia uenerit, quem insignis aliqua dos ingenij aut longa peregrinatione usum; multarum cognitio terrarum commendet (quo nomine gratus fuit noster appulsus) pronis animis excipitur.
Quippe libenter audiunt, quid ubique terrarum geratur.
Caeterum mercandi gratia non admodum frequenter appellitur.
Quid enim ferrent; nisi aut ferrum, aut quod quisque referre mallet, aurum argentumue! Tum quae ex ipsis exportanda sint, ea consultius putant ab se efferri quam ab alijs illinc peti,