quo & exteras undique gentes exploratiores habeant, neque maritimarum rerum usum ac peritiam oblitum eant.
P Ro Mira huius gentis æquitas.seruis neque bello captos habent nisi ab ipsis gesto, neque seruorum filios; neque denique quenquam quem apud alias gentes seruientem possent comparare, sed aut si cuius apud se flagitium in seruitium uertitur, aut quos apud exteras urbes (quod genus multo frequentius est) admissum facinus destinauit supplicio. Eorum enim multos, interdum æstimatos uili, sæpius etiam gratis impetratos, auferunt. Hæc seruorum genera non in opere solum perpetuo; uerum etiam in uinculis habent; sed suos durius quos eo deploratiores, ac deteriora meritos exempla censent, quod tam præclara educatione ad uirtutem egregie instructi; contineri tamen ab scelere non potuerint. Aliud seruorum genus est; quum alterius populi mediastinus quispiam laboriosus ac pauper elegerit apud eos sua sponte seruire. Hos honeste tractant ac nisi quod laboris; utpote consuetis, imponitur plusculum non multo minus clementer ac ciues habent; uolentem discedere (quod non sæpe fit) neque retinent inuitum, neque inanem dimittunt.
De ægrotis.Aegrotantes, ut dixi, magno cum adfectu curant, nihilque prorsus omittunt quo sanitati eos, uel medicinæ uel uictus obseruatione, restituant. Quin insanabili