pater & mater familias cuius in domo admissum flagitium est; tanquam suas partes parum diligenter tutati magnae obiacent infamiae; id facinus ideo tam seuere uindicant, quod futurum prospiciunt, ut rari in coniugalem amorem coalescerent; in quo aetatem omnem cum uno uideant exigendam; & perferendas insuper quas ea res affert molestias, nisi a uago concubitu diligenter arceantur.
Porro in deligendis coniugibus ineptissimum ritum (uti nobis uisum est) adprimeque ridiculum, illi serio ac seuere obseruant.
Mulierem enim seu uirgo seu uidua sit, grauis & honesta matrona proco nudam exhibet, ac probus aliquis uir uicissim nudum puellae procum sistit.
Hunc morem quum uelut ineptum ridentes improbaremus, illi contra caeterarum omnium gentium insignem demirari stultitiam, qui quum in equuleo comparando, ubi de paucis agitur nummis, tam cauti sint, ut quamuis fere nudum nisi detracta sella tamen, omnibusque reuulsis ephippijs recusent emere, ne sub illis operculis hulcus aliquod delitesceret, in deligenda coniuge, qua ex re aut uoluptas, aut nausea sit totam per uitam comitatura, tam negligenter agant, ut reliquo corpore uestibus obuoluto, totam mulierem uix ab unius palmae spatio (nihil enim praeter uultum uisitur) aestiment adiungantque sibi non absque magno (si quid offendat postea) male cohaerendi periculo.
Nam neque omnes tam sapientes sunt ut solos mores respiciant, & in ipsorum quoque