Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/123

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

saepientum coniugijs, ad animi uirtutes nonnihil additamenti corporis etiam dotes adijciunt, certe tam foeda deformitas, latere sub illis potest inuolucris ut alienare prorsus animum ab uxore queat, quum corpore iam seiungi non liceat; Qualis deformitas si quo casu contingat post contractas nuptias, suam quisque sortem necesse est ferat, ante uero ne quis capiatur insidijs, legibus caueri debet, idque tanto maiore studio fuit curandum quod & soli illarum orbis plagarum singulis sunt contenti coniugibus; & matrimonium ibi haud saepe aliter, quam morte soluitur; nisi adulterium; in causa fuerit, aut morum non ferenda molestia.

Nempe alterutri sic offenso facta ab senatu coniugis mutandi uenia; alter infamem simul ac caelibem perpetuo uitam ducit.

Alioquin inuitam coniugem, cuius nulla sit noxa repudiare, quod corporis obtigerit calamitas, id uero nullo pacto ferunt; nam & crudele iudicant, tum quenquam deseri, cum maxime eget solatio, & senectuti, quum & morbos afferat & morbus ipsa sit; incertam atque infirmam fidem fore.

Caeterum accidit interdum ut quum non satis inter se coniugum conueniant mores repertis utrique alijs quibuscum sperent se suauius esse uicturos amborum sponte separati; noua matrimonia contrahant, haud absque senatus autoritate tamen, qui nisi causa per se atque uxores suas diligenter cognita; diuortia non admittit.

Imo ne sic quidem, facile. quod rem minime utilem sciunt firmandae