coniugum charitati, facilem nouarum nuptiarum spem esse propositam.
Temeratores coniugij grauissima seruitute plectuntur, & si neuter erat caelebs, iniuriam passi (uelint modo) repudiatis adulteris coniugio inter se ipsi iunguntur alioquin quibus uidebitur.
At si laesorum alteruter erga tam male merentem coniugem; in amore persistat; tamen uti coniugij lege non prohibetur si uelit in opera damnatum sequi; acciditque interdum ut alterius poenitentia alterius officiosa sedulitas miserationem commouens principi, libertatem rursus impetret.
Caeterum ad scelus iam relapso nex infligitur.
Caeteris facinoribus nullam certam poenam lex ulla praestituit; sed ut quodque atrox, aut contra uisum est; ita supplicium senatus decernit.
Uxores mariti castigant, & parentes liberos; nisi quid tam ingens admiserint; ut id publice puniri, morum intersit. sed fere grauissima quaeque scelera seruitutis incommodo puniuntur, id siquidem & sceleratis non minus triste; & reipublicae magis commodum arbitrantur, quam si mactare noxios & protinus amoliri festinent.
Nam & labore quam nece magis prosunt, & exemplo diutius alios ab simili flagitio deterrent. quod si sic habiti rebellent atque recalcitrent, tum demum uelut indomitae beluae. quos cohercere carcer & catena non potest, trucidantur.
At patientibus non adimitur omnis omnino spes; quippe longis domiti