Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/127

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

alias gentes; in tanto perplexissimarum aceruo legum difficile est obseruari.

Caeterum apud eos unusquisque est legis peritus.

Nam & sunt (ut dixi) paucissimae; & interpretationum praeterea ut quaeque est maxime crassa; ita maxime aequam censent.

Nempe quum omnes leges (inquiunt) ea tantum causa promulgentur; ut ab hijs quisque sui commonefiat officij; subtilior interpretatio paucissimos admonet (pauci enim sunt qui assequantur) quum interim simplicior ac magis obuius legum sensus; omnibus in aperto sit; alioquin quod ad uulgus attinet; cuius & maximus est numerus & maxime eget admonitu; quid referat utrum legem omnino non condas; an conditam in talem interpreteris sententiam; quam nisi magno ingenio & longa disputatione nemo possit eruere; ad quam inuestigandam neque crassum uulgi iudicium queat attingere; neque uita in comparando uictu occupata sufficere.

Hijs eorum uirtutibus incitati finitimi; qui quidem liberi sunt & suae spontis ($multos enim ipsi iam olim tyrannide liberauerunt) magistratus sibi; ab illis alij quotannis; alij in lustrum impetrant; quos defunctos imperio, cum honore ac laude reducunt; nouosque secum rursus in patriam reuehunt.

Atque hi quidem populi optime profecto ac saluberrime reipublicae suae consulunt; cuius & salus & pernicies, quum ab moribus magistratuum pendeat; quos nam potuissent elegisse prudentius, quam qui neque