ullo precio queant ab honesto deduci (utpote quod breui sit remigraturis inutile) ignoti ciuibus, aut prauo cuiusquam studio aut simultate flecti! Quae duo mala, affectus atque auaritiae, sicubi incubuere iudicijs, illico iustitiam omnem, fortissimum reipublicae neruum dissoluunt.
Hos Utopiani populos, quibus qui imperent ab ipsis petuntur, appellant socios, caeteros quos beneficijs auxerunt amicos uocant.
Foedera quae reliquae inter se gentes toties ineunt; frangunt ac renouant, ipsi nulla cum gente feriunt.
Quorsum enim foedus inquiunt; quasi non hominem homini satis natura conciliet quam qui contempserit, hunc uerba scilicet putes curaturum! In hanc sententiam eo uel maxime trahuntur, quod in illis terrarum plagis, foedera pactaque principum solent parum bona fide seruari.
Etenim in Europa idque his potissimum partibus quas Christi fides & religio possidet, sancta est & inuiolabilis ubique maiestas foederum, partim ipsa iustitia & bonitate principum, partim summorum reuerentia metuque pontificum, qui ut nihil in se recipiunt ipsi; quod non religiosissime praestant. ita caeteros omnes principes iubent, ut pollicitis omnibus modis immorentur, tergiuersantes uero pastorali censura & seueritate compellunt.
Merito sane censent turpissimam rem uideri si illorum foederibus absit fides; qui peculiari nomine fideles appellantur.
At in illo nouo orbe terrarum, quem circulus aequator uix tam longe