Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/132

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


Non quod minoris sibi curae ciues, quam socij sint, sed horum tamen pecuniam intercipi, aegrius quam suam ferunt, propterea quod amicorum negotiatores, quoniam de suo perdunt priuato, graue uulnus ex iactura sentiunt.

At ipsorum ciuibus nihil nisi de publica perit. praeterea quod abundabat domi, ac ueluti supererat, alioqui non emittendum foras.

Quo fit uti intertrimentum citra cuiusquam sensum accidat.

Quo circa nimis crudele censent id damnum multorum ulcisci mortibus, cuius damni incommodum nemo ipsorum, aut uita, aut uictu persentiscat.

Caeterum si quis suorum usquam per iniuriam debilitetur, aut occidat, siue id publico factum consilio, siue priuato sit, per legatos re comperta, nisi deditis noxijs placari non possunt, quin ilico bellum denuncient.

Noxae deditos, aut morte, aut seruitio puniunt.

Cruentae uictoriae non piget modo eos, sed pudet quoque, reputantes inscitiam esse quamlibet preciosas merces nimio emisse, arte doloque uictos, oppressos hostes impendio gloriantur, triumphumque ob eam rem publicitus agunt, & uelut re strennue gesta, tropheum erigunt. tunc enim demum uiriliter sese iactant, & cum uirtute gessisse, quoties ita uicerint, quomodo nullum animal praeter hominem potuit, id est ingenij uiribus.

Nam corporis inquiunt ursi, leones, apri, lupi, canes, caeteraeque beluae dimicant, quarum ut pleraeque nos robore ac ferocia uincunt, ita cunctae ingenio, & ratione superantur.