Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/131

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

atque ulciscantur iniurias. uerum id ita demum faciunt, si re adhuc integra consulantur ipsi, & probata causa, repetitis ac non redditis rebus belli autores inferendi sint, quod non tunc solum decernunt, quoties hostili incursu abacta est praeda, uerum tum quoque multo infestius, quum eorum negotiatores usquam gentium, uel iniquarum praetextu legum, uel sinistra deriuatione bonarum, iniustam subeunt, iustitiae colore, calumniam.

Nec alia fuit eius origo belli, quod pro Nephelogetis aduersus Alaopolitas, paulo ante nostram memoriam, Utopienses gessere, quam apud Alaopolitas Nephelogetarum mercatoribus illata praetextu iuris (ut uisum est ipsis) iniuria certe, siue illud ius, siue ea iniuria fuit, bello tam atroci est uindicata, quum ad proprias utriusque partis uires, odiaque circumiectarum etiam gentium studia atque opes adiungerentur, ut florentissimis populorum alijs concussis, alijs uehementer afflictis, orientia ex malis mala, Alaopolitarum seruitus demum, ac deditio finierit, qua in Nephelogetarum (neque enim sibi certabant Utopienses) potestatem concessere, gentis, florentibus Alaopolitarum rebus, haud quaquam cum illis conferendae.

Tam acriter Utopienses amicorum, etiam in pecunijs, iniuriam persequuntur, suas ipsorum, non item, qui sicubi circunscripti bonis excidant, modo corporibus absit uis hactenus irascuntur, uti quoad satisfactio fiat, eius commercio gentis abstineant.