Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/134

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


modo auri uim, sed praedia quoque magni reditus in locis apud amicos tutissimis, propria ac perpetua pollicitantur, & summa cum fide praestant.

Hunc licitandi mercandique hostis morem, apud alios improbatum, uelut animi degeneris crudele facinus illi magnae sibi laudi ducunt, tanquam prudentes, qui maximis hoc pacto bellis, sine ullo prorsus praelio defungantur, humanique ac misericordes etiam, qui paucorum nece noxiorum, numerosas innocentium uitas redimant, qui pugnando fuerint occubituri.

Partim e suis, partim ex hostibus, quorum turbam, uulgusque non minus ferme quam suos miserantur, gnari non sua sponte eos bellum capessere, sed principum ad id furijs agi.

Si res hoc pacto non procedat, dissidiorum semina iaciunt, aluntque fratre principis, aut aliquo e nobilibus in spem potiundi regni perducto.

Si factiones internae languerint, finitimas hostibus gentes excitant, committuntque, eruto uetusto quopiam titulo, quales nunquam regibus desunt, suas ad bellum opes polliciti, pecuniam affluenter suggerunt.

Ciues parcissime, quos tam unice habent charos, tantique sese mutuo faciunt, ut neminem sint e suis cum aduerso principe libenter commutaturi.

At aurum, argentumque quoniam unum hunc in usum omne seruant, haud grauatim erogant, utpote non minus commode uicturi, etiam si uniuersum impenderent.