a diuersis principibus exigua pecuniola conducti, cuius tam exactam habent rationem, ut ad diurnum stipendium unius accessione assis facile ad commutandas partes impellantur.
Ita celeriter imbiberunt auaritiam, quae tamen nulli est eis usui.
Nam quae sanguine quaerunt, protinus per luxum, & eum tamen miserum consumunt.
Hic populus Utopiensibus aduersus quosuis mortales militat, quod tanti ab hijs eorum conducatur opera quanti nusquam alibi.
Utopienses siquidem ut bonos quaerunt quibus utantur ita hos quoque homines pessimos quibus abutantur. quos quum usus postulat, magnis impulsos pollicitationibus, maximis obijciunt periculis, unde plerunque magna pars nunquam ad exigenda promissa reuertitur, superstitibus, quae sunt polliciti bona fide, persoluunt, quo ad similes ausus incendantur.
Neque enim pensi quicquam habent, quam multos ex eis perdant. rati de genere humano maximam merituros gratiam se, si tota illa colluuie populi tam tetri, ac nepharij orbem terrarum purgare possent.
Secundum hos eorum copijs utuntur, pro quibus arma capiunt, deinde auxiliaribus caeterorum amicorum turmis.
Postremo suos ciues adiungunt, e quibus aliquem uirtutis probatae uirum, totius exercitus summae praeficiunt.
Huic duos ita substituunt, uti eo incolumi,