Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/141

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

nemo quicquam de praeda capit.

Caeterum confecto bello, non amicis impensas in quos insumpsere, sed uictis imputant, exiguntque eo nomine, partim pecuniam quam in similes bellorum usus reseruant, partim praedia quae sint ipsis apud eos perpetua non exigui census.

Huiusmodi reditus nunc apud multas gentes habent, qui uarijs ex causis paulatim nati, supra septingenta ducatorum millia in singulos annos excreuere, in quos e suis ciuibus aliquos emittunt quaestorum nomine, qui magnifice uiuant, personamque magnatum illic prae se ferant, at multum tamen superest quod inferatur aerario, nisi malint eidem genti credere, quod saepe tantisper faciunt, quoad uti necesse sit uixque accidit unquam, ut totam reposcant.

Ex his praedijs partem assignant illis, qui ipsorum hortatu tale discrimen adeunt quale ante monstraui.

Si quis princeps armis aduersus eos sumptis, eorum ditionem paret inuadere, magnis illico uiribus extra suos fines occurrunt; nam neque temere in suis terris bellum gerunt, neque ulla necessitas tanta est, ut eos cogat aliena auxilia in insulam suam admittere. Religiones sunt non per insulam modo; uerum singulas etiam urbes uariae, alijs Solem, Lunam alijs, alijs aliud errantium syderum dei uice uenerantibus,