Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/142

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

sunt quibus homo quispiam, cuius olim aut uirtus aut gloria enituit, non pro deo tantum, sed pro summo etiam deo suspicitur.

At multo maxima pars, eademque longe prudentior, nihil horum, sed unum quoddam numen putant, incognitum, aeternum, immensum, inexplicabile, quod supra mentis humanae captum sit, per mundum hunc uniuersum, uirtute non mole diffusum. hunc parentem uocant.

Origines, auctus, progressus, uices, finesque rerum omnium, huic acceptos uni referunt, nec diuinos honores alij praeterea ulli, applicant.

Quin caeteris quoque omnibus, quamquam diuersa credentibus, hoc tamen cum istis conuenit, quod esse quidem unum censent summum, cui & uniuersitatis opificium, & prouidentia debeatur, eumque communiter omnes patria lingua Mythram appellant, sed eo dissentiunt, quod idem alius apud alios habetur.

Autumante quoque quicquid id sit, quod ipse summum ducit, eandem illam prorsus esse naturam, cuius unius numini ac maiestati, rerum omnium summa, omnium consensu gentium tribuitur.

Caeterum paulatim omnes ab ea superstitionum uarietate desciscunt, atque in unam illam coalescunt religionem, quae reliquas ratione uidetur antecellere.

Neque dubium est quin caeterae iam pridem euanuissent, nisi quicquid improsperum cuiquam inter mutandae religionis consilia fors obiecisset, non id accidisse casu, sed caelitus immissum interpretaretur