Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/144

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

non assentiunt, neminem tamen absterrent, nullum oppugnant imbutum.

Nisi quod unus e nostro coetu me praesente cohercitus est.

Is quum recens ablutus, nobis contra suadentibus, de Christi cultu publice maiore studio, quam prudentia dissereret, usque adeo coepit incalescere, ut iam non nostra modo sacra caeteris anteferret, sed reliqua protenus uniuersa damnaret.

Prophana ipsa, cultores impios ac sacrilegos, aeterno plectendos igni uociferaretur.

Talia diu concionantem comprehendunt, ac reum non spretae religionis, sed excitati in populo tumultus agunt, peraguntque, damnatum, exilio mulctant, siquidem hoc inter antiquissima instituta numerant, ne sua cuiquam religio fraudi sit.

Utopus enim iam inde ab initio, quum accepisset incolas ante suum aduentum de religionibus inter se assidue dimicasse, atque animaduertisset eam rem, quod in commune dissidentes, singulae pro patria sectae pugnabant, occasionem praestitisse sibi uincendarum omnium, adeptus uictoriam in primis sanxit, uti quam cuique religionem libeat sequi liceat, ut uero alios quoque in suam traducat, hactenus niti possit, uti placide, ac modeste suam rationibus astruat, non ut acerbe caeteras destruat, si suadendo non persuadeat, neque uim ullam adhibeat, & conuicijs temperet, petulantius hac de re contendentem exilio, aut seruitute