Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/145

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

mulctant.

Haec Utopus instituit non respectu pacis modo quam assiduo certamine, atque inexpiabili odio funditus uidit euerti, sed quod arbitratus est, uti sic decerneretur, ipsius etiam religionis interesse, de qua nihil est ausus temere definire, uelut incertum habens, an uarium ac multiplicem expetens cultum deus, aliud inspiret alij, certe ui ac minis exigere, ut quod tu uerum credis idem omnibus uideatur, hoc uero & insolens & ineptum censuit. tum si maxime una uera sit, caeterae omnes uanae, facile tamen praeuidit (modo cum ratione ac modestia res agatur) futurum denique; ut ipsa per se ueri uis emergat aliquando atque emineat. sin armis & tumultu certetur, ut sint pessimi quique maxime peruicaces, optimam ac sanctissimam religionem ob uanissimas inter se superstitiones, ut segetes inter spinas ac frutices obrutum iri.

Itaque hanc totam rem in medio posuit, & quid credendum putaret liberum cuique reliquit.

Nisi quod sancte ac seuere uetuit, ne quis usque adeo ab humanae naturae dignitate degeneret, ut animas quoque interire cum corpore, aut mundum temere ferri, sublata prouidentia putet. atque ideo post hanc uitam supplicia uitijs decreta, uirtuti praemia constituta credunt. contra sentientem, ne in hominum quidem ducunt numero, ut qui sublimem animae suae naturam, ad pecuini corpusculi uilitatem deiecerit, tantum abest ut inter ciues ponant, quorum instituta, moresque