Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/147

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

pro pessimo habent augurio, tanquam anima exspes ac

male conscia, occulto quopiam imminentis poenae praesagio, reformidet exitum.

Ad hoc haudquaquam gratum deo, eius putant aduentum fore, qui quum sit accersitus, non accurrit libens, sed inuitus ac detrectans pertrahitur.

Hoc igitur mortis genus, qui intuentur horrent, itaque defunctos, moesti ac silentes efferunt, precatique propitium manibus deum, uti eorum clementer infirmitatibus ignoscat, terra cadauer obruunt.

Contra, quicunque alacriter ac pleni bona spe decesserint, hos nemo luget, sed cantu prosequuti funus, animas deo, magno commendantes affectu, corpora tandem reuerenter magis quam dolenter concremant, columnamque loco insculptis defuncti titulis erigunt. domum reuersi, mores, actaque eius recensent, nec ulla uitae pars, aut saepius, aut libentius, quam laetus tractatur interitus.

Hanc probitatis memoriam, & uiuis efficacissima rentur incitamenta uirtutum, & gratissimum defunctis cultum putant, quos interesse quoque de se sermonibus opinantur, quanquam (ut est hebes mortalium acies) inuisibiles.

Nam neque felicium sorti conueniat, libertate carere migrandi quo uelint, & ingratorum fuerit prorsus abiecisse desyderium amicos inuisendi suos, quibus eos dum uiuerent, mutuus amor, charitasque deuinxerat, quam bonis uiris, ut caetera bona, auctam post fata potius, quam imminutam coniectant.

Mortuos ergo uersari