Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/148

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

inter uiuentes credunt, dictorum factorumque spectatores, eoque res agendas fidentius aggrediuntur, talibus uelut freti praesidibus, & ab inhonesto secreto deterret eos, credita maiorum praesentia.

Auguria, caeterasque superstitionis uanae diuinationes, quarum apud alias gentes magna est obseruatio, negligunt prorsus, atque irrident.

Miracula uero, quae nullo naturae proueniunt adminiculo, uelut praesentis opera, testesque numinis uenerantur. qualia & ibi frequenter extare ferunt, & magnis interdum ac dubijs in rebus publica supplicatione, certa cum fiducia procurant, impetrantque.

Gratum deo cultum putant naturae contemplationem, laudemque ab ea. sunt tamen, hijque haud sane pauci, qui religione ducti, literas negligunt, nulli rerum cognitioni student, neque ocio prorsus ulli uacant, negocijs tantum, bonisque in caeteris officijs statuunt, futuram post fata felicitatem promereri.

Itaque alij aegrotis inseruiunt, alij uias reficiunt, purgant fossas, pontes reparant, cespites, arenam, lapides effodiunt, arbores demoliuntur ac dissecant, bigisque ligna, fruges, item alia in urbes important, nec in publicum modo, sed priuatim quoque ministros, ac plus quam seruos agunt.

Nam quicquid usquam operis est asperum, difficile, sordidum, a quo plerosque labor, fastidium, desperatio deterreat, hoc illi sibi totum libentes, hilaresque desumunt, caeteris ocium procurant, ipsi perpetuo in opere ac labore uersantur,