nec imputant tamen, nec aliorum sugillant uitam, nec suam efferunt.
Hij quo magis sese seruos exhibent, eo maiore apud omnes in honore sunt.
Eorum tamen haereses duae sunt, Altera caelibum, qui non Uenere modo in totum abstinent, sed carnium esu quoque. quidam animalium etiam omnium, reiectisque penitus tamquam noxijs uitae praesentis uoluptatibus, futurae duntaxat, per uigilias ac sudores inhiant, eius propediem obtinendae spe. alacres interim, uegetique.
Altera laboris haud minus appetens, coniugium praefert, ut cuius nec aspernantur solatium, & opus, naturae debere se, & patriae liberos putant.
Nullam uoluptatem refugiunt, quae nihil eos ab labore demoretur.
Carnes quadrupedum uel eo nomine diligunt, quod tali cibo se ualidiores ad opus quodque censeant.
Hos Utopiani prudentiores, at illos sanctiores reputant.
Quos quod caelibatum anteferunt matrimonio, asperamque uitam placidae anteponunt, si rationibus niterentur irriderent, nunc uero quum se fateantur religione duci suspiciunt ac reuerentur.
Nihil enim sollicitius obseruant, quam ne temere quicquam ulla de religione pronuncient.
Huiusmodi ergo sunt, quos illi peculiari nomine sua lingua Buthrescas uocant, quod uerbum latine religiosos licet interpretari.
Sacerdotes habent eximia sanctitate, eoque admodum paucos. neque enim plus quam tredecim in singulis habent urbibus pari templorum numero, nisi quum itur