Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/151

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


statum (qui non nisi uitijs dilabitur, quae ex peruersis nascuntur opinionibus) afferunt utilitatem.

Sacerdotibus (ni foeminae sint. nam neque ille sexus excluditur, sed rarius, & non nisi uidua, natuque grandis eligitur) uxores sunt popularium selectissimae.

Neque enim ulli apud Utopienses magistratui maior habetur honos usque adeo, ut si quid etiam flagitij admiserint, nulli publico iudicio subsint, deo tantum, ac sibi relinquuntur.

Neque enim fas putant illum, quantumuis scelestum, mortali manu contingere, qui Deo tam singulari modo uelut anathema dedicatus est.

Qui mos illis facilior est obseruatu, quod sacerdotes & tam pauci, & tanta cum cura deliguntur.

Nam neque temere accidit, ut qui ex bonis optimus ad tantam dignitatem, solius respectu uirtutis euehitur, in corruptelam & uitium degeneret, & si iam maxime contingeret, ut est mortalium natura mutabilis, tamen qua sunt paucitate, nec ulla praeter honorem potestate praediti, ad publicam certe perniciem nihil magni ab his momenti pertimescendum sit.

Quos ideo tam raros atque infrequentes habent, ne dignitas ordinis, quem nunc tanta ueneratione prosequuntur, communicato cum multis honore uilesceret, praesertim quum difficile putent frequentes inuenire tam bonos, ut ei sint dignitati pares, ad quam gerendam non sufficit mediocribus esse uirtutibus.

Nec eorum aestimatio apud suos magis, quam apud exteras etiam gentes