Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/152

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

habetur, quod inde facile patet, unde etiam natum puto.

Nempe decernentibus praelio copijs, seorsum illi non admodum procul considunt in genibus, sacras induti uestes, tensis ad caelum palmis, primum omnium pacem, proxime, suis uictoriam, sed neutri cruentam parti comprecantur, uincentibus suis decurrunt in aciem, saeuientesque in profligatos inhibent, uidisse tantum atque appellasse praesentes ad uitam satis, diffluentium contactus uestium, reliquas quoque fortunas ab omni bellorum iniuria defendit.

Qua ex re apud omnes undique gentes, tanta illis ueneratio, tantum uerae maiestatis accessit, ut saepe ab hostibus non minus salutis ad ciues reportarint, quam ab ipsis ad hostes attulissent. siquidem aliquando constat, inclinata suorum acie, desperatis rebus, quum ipsi in fugam uerterentur, hostes in caedem ac praedam ruerent, interuentu sacerdotum interpellatam stragem, ac diremptis inuicem copijs, pacem aequis conditionibus esse compositam atque constitutam.

Neque enim unquam fuit ulla gens tam fera, crudelis ac barbara, apud quos ipsorum corpus non sacrosanctum, atque inuiolabile sit habitum. festos celebrant initialem atque ultimum cuiusque mensis diem, & anni item, quem in menses partiuntur, circuitu lunae finitos, ut solis ambitus annum circinat.

Primos quosque dies Cynemernos, postremos ipsorum lingua Trapemernos appellant, quae uocabula perinde sonant, ac si primifesti