Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/157

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

religionum uarietate delectet.

Denique precatur, ut facile defunctum exitu ad se recipiat, quam cito, seroue praefinire quidem non audere se.

Quanquam quod inoffensa eius maiestate fiat, multo magis ipsi futurum cordi sit, difficillima morte obita, ad deum peruadere, quam ab eo diutius, prosperrimo uitae cursu distineri.

Hac prece dicta rursus in terram proni, pauloque post erecti, discedunt pransum, & quod superest diei, ludis & exercitio militaris disciplinae percurrunt. Descripsi uobis quam potui uerissime eius formam Reipublicae quam ego certe non optimam tantum, sed solam etiam censeo, quae sibi suo iure possit Reipublicae uendicare uocabulum.

Siquidem alibi, de publico loquentes ubique commodo, priuatum curant.

Hic ubi nihil priuati est, serio publicum negotium agunt, certe utrobique merito.

Nam alibi, quotus quisque est qui nesciat, nisi quid seorsum prospiciat sibi, quantumuis florente Republica semet tamen fame periturum, eoque necessitas urget, ut sui potius, quam populi id est aliorum habendam sibi rationem censeat.

Contra hic, ubi omnia omnium sunt nemo dubitat (curetur modo, ut plena sint horrea publica) nihil quicquam priuati cuiquam defuturum.

Neque enim maligna rerum distributio est, neque inops, neque mendicus ibi quisquam. & quum nemo quicquam habeat, omnes tamen diuites sunt.

Nam quid ditius esse potest, quam adempta prorsus omni solicitudine, laeto ac tranquillo animo uiuere! non de suo uictu trepidum,