Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/158

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

non uxoris querula flagitatione uexatum, non paupertatem filio metuentem, non de filiae dote anxium, sed de suo, suorumque omnium, uxoris, filiorum, nepotum, pronepotum, abnepotum, & quam longam posterorum seriem suorum, generosi praesumunt, uictu esse, ac felicitate securum.

Quid quod nihilo minus his prospicitur, qui nunc impotes olim laborauerunt, quam his qui nunc laborant.

Hic aliquis uelim cum hac aequitate audeat aliarum iustitiam gentium comparare, apud quas dispeream, si ullum prorsus comperio, iustitiae, aequitatisque uestigium.

Nam quae haec iustitia est, ut nobilis quispiam, aut aurifex, aut foenerator, aut denique alius quisquam eorum, qui aut omnino nihil agunt, aut id quod agunt, eius generis est, ut non sit Reipublicae magnopere necessarium, lautam ac splendidam uitam, uel ex ocio, uel superuacuo negotio consequatur, quum interim mediastinus, auriga, faber, agricola, tanto, tamque assiduo labore, quam uix iumenta sustineant, tam necessario, ut sine eo ne unum quidem annum possit ulla durare Respublica uictum tamen adeo malignum parant, uitam adeo miseram ducunt, ut longe potior uideri possit conditio iumentorum, quibus nec tam perpetuus labor, nec uictus multo deterior est, & ipsis etiam suauior, nec ullus interim de futuro timor.

At hos & labor sterilis, atque infructuosus, in praesenti stimulat, & inopis recordatio senectutis occidit, quippe quibus parcior est