una multarum urbium egregie munitas opes pessundedit.
At salua domi concordia, & salubribus institutis, non omnium finitimorum inuidia principum (quae saepius id iam olim semper reuerberata tentauit) concutere illud imperium, aut commouere queat. Haec ubi Raphael recensuit, quanquam haud pauca mihi succurrebant, quae in eius populi moribus, legibusque perquam absurde uidebantur instituta, non solum de belli gerendi ratione, & rebus diuinis, ac religione, alijsque insuper eorum institutis, sed in eo quoque ipso maxime, quod maximum totius institutionis fundamentum est uita scilicet, uictuque communi, sine ullo pecuniae commercio, qua una re funditus euertitur omnis nobilitas, magnificentia, splendor, maiestas, uera ut publica est opinio decora atque ornamenta Reipublicae tamen quoniam defessum narrando sciebam, neque mihi satis exploratum erat, possetne ferre, ut contra suam sententiam sentiretur, praesertim quod recordabar, eo nomine quosdam ab illo reprehensos, quasi uererentur, ne non satis putarentur sapere, nisi aliquid inuenirent, in quo uellicare aliorum inuenta possent, idcirco & illorum institutione, & ipsius oratione laudata, manu apprehendens intro coenatum duco, praefatus tamen aliud nobis tempus, ijsdem de rebus altius cogitandi, atque uberius cum eo conferendi fore, quod utinam aliquando contingeret.
Interea quemadmodum haud possum omnibus