Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/161

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

potior esset illa conditio nulla re necessaria carere, quam multis abundare superfluis, tam numerosis eripi malis, quam magnis obsideri diuitijs.

Neque mihi quidem dubitare subit, quin uel sui cuiusque commodi ratio, uel Christi seruatoris autoritas (qui neque pro tanta sapientia potuit ignorare quid optimum esset, neque qua erat bonitate id consulere, quod non optimum sciret) totum orbem facile in huius Reipublicae leges iamdudum traxisset, nisi una tantum belua, omnium princeps parensque pestium superbia, reluctaretur. haec non suis commodis prosperitatem, sed ex alienis metitur incommodis. haec ne Dea quidem fieri uellet, nullis relictis miseris quibus imperare atque insultare possit.

Quorum miserijs praefulgeat ipsius comparata felicitas, quorum suis explicatis opibus, angat atque incendat inopiam.

Haec auerni serpens mortalium pererrans pectora, ne meliorem uitae capessant uiam, uelut remora retrahit ac remoratur. quae quoniam pressius hominibus infixa est, quam ut facile possit euelli, hanc Reipublicae formam, quam omnibus libenter optarim, Utopiensibus saltem contigisse gaudeo, qui ea uitae sunt instituta sequuti, quibus Reipublicae fundamenta iecerunt non modo felicissime, uerumetiam quantum humana praesagiri coniectura contigit, aeternum duratura.

Extirpatis enim domi cum caeteris uitijs ambitionis, & factionum radicibus, nihil impendet periculi, ne domestico dissidio laboretur, quae res