Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/26

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


Sermonis quem Raphael Hythlodaeus uir eximius, de optimo reipublicae statu habuit liber primus, per illustrem uirum Thomam Morum inclytae Britanniarum urbis Londini et ciuem, et uicecomitem.


Quum non exigui momenti negocia quaedam inuictissimus Angliae Rex Henricus eius nominis octauus, omnibus egregij principis artibus ornatissimus, cum serenissimo Castellae principe Carolo controuersa nuper habuisset, ad ea tractanda, componendaque, oratorem me legauit in Flandriam, comitem & collegam uiri incomparabilis Cuthberti Tunstalli, quem sacris scrinijs