Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/27

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

nuper ingenti omnium gratulatione praefecit, de cuius sane laudibus nihil a me dicetur, non quod uerear ne parum syncerae fidei testis habenda sit amicitia, sed quod uirtus eius, ac doctrina maior est, quam ut a me praedicari possit, tum notior ubique atque illustrior, quam ut debeat, nisi uideri uelim solem lucerna, quod aiunt, ostendere.

Occurrerunt nobis Brugis (sic enim conuenerat) hi, quibus a principe negocium demandabatur, egregij uiri omnes. in his praefectus Brugensis uir magnificus, princeps & caput erat, caeterum os & pectus Georgius Temsicius Cassiletanus Praepositus, non arte solum, uerumetiam natura facundus, ad haec iureconsultissimus, tractandi uero negocij cum ingenio, tum assiduo rerum usu eximius artifex. ubi semel atque iterum congressi, quibusdam de rebus non satis consentiremus, illi in aliquot dies uale nobis dicto, Bruxellas profecti sunt, principis oraculum sciscitaturi.

Ego me interim (sic enim res ferebat) Antuerpiam confero.

Ibi dum uersor, saepe me inter alios, sed quo non alius gratior, inuisit Petrus Aegidius Antuerpiae natus, magna fide, & loco apud suos honesto, dignus honestissimo, quippe iuuenis haud scio doctiorne, an moratior. est enim optimus & literatissimus, ad haec animo in omnes candido, in amicos uero tam propenso pectore, amore, fide, adfectu tam syncero, ut uix