Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/29

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


Nam primo aspectu protinus sensi hominem esse nauclerum.

Atqui inquit aberrasti longissime; nauigauit quidem non ut Palinurus, sed ut Ulysses; imo uelut Nempe Plato.

Raphael iste, sic enim uocatur gentilicio nomine Hythlodaeus, & latinae linguae non indoctus, & graecae doctissimus (cuius ideo studiosior quam Romanae fuit, quoniam totum se addixerat philosophiae; qua in re nihil quod alicuius momenti sit, praeter Senecae quaedam, ac Ciceronis extare latine cognouit) relicto fratribus patrimonio, quod ei domi fuerat (est enim Lusitanus) orbis terrarum contemplandi studio Americo Uespucio se adiunxit, atque in tribus posterioribus illarum quatuor nauigationum quae passim iam leguntur, perpetuus eius comes fuit, nisi quod in ultima cum eo non redijt.

Curauit enim atque adeo extorsit ab Americo, ut ipse in his xxiiii esset qui ad fines postremae nauigationis in Castello relinquebantur.

Itaque relictus est, uti obtemperaretur animo eius, peregrinationis magis quam sepulchri curioso. quippe cui haec assidue sunt in ore, Caelo tegitur qui non habet urnam, & Undique ad superos tantundem esse uiae.

Quae mens eius, nisi deus ei propitius adfuisset, nimio fuerat illi constatura.

Caeterum postquam digresso Uespucio multas regiones cum quinque Castellanorum comitibus emensus est, mirabili tandem fortuna Taprobanen delatus, inde peruenit in Caliquit,