Lusitanorum nauibus, in patriam denique præter spem reuehitur.
Hæc ubi narrauit Petrus, actis ei gratijs quod tam officiosus in me fuisset, ut cuius uiri colloquium mihi gratum speraret, eius uti sermone fruerer, tantam rationem habuisset, ad Raphaëlem me conuerto, tum ubi nos mutuo salutassemus, atque illa communia dixissemus, quæ dici in primo hospitum congressu solent, inde domum meam digredimur, ibique in horto considentes in scamno cespitibus herbeis constrato, confabulamur. Narrauit ergo nobis, quo pacto posteaquam Vespucius abierat, ipse socijque eius, qui in Castello remanserant, conueniendo atque blandiendo cœperint se paulatim eius terræ gentibus insinuare, iamque non innoxie modo apud eas, sed etiam familiariter uersari, tum principi cuidam (cuius & patria mihi, & nomen excidit) grati, charique esse. eius liberalitate narrabat commeatum atque uiaticum ipsi & quinque eius comitibus affatim fuisse suppeditatum, cum itineris (quod per aquam ratibus, per terram curru peragebant) fidelissimo duce, qui eos ad alios principes, quos diligenter commendati petebant, adduceret. Nam post multorum itinera dierum, oppida atque urbes aiebat reperisse se, ac non pessime institutas, magna populorum frequentia respublicas. Nempe sub æquatoris linea tum hinc atque inde ab utroque latere, quantum ferè spatij solis orbita complectitur, uastas obiacere solitudines perpetuo feruore torridas. Squalor undique & tristis rerum facies horrida