Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/3

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ERASMVS ROTERODAMUS IOAN-
NI FROBENIO COMPATRI SVO
CHARISSIMO S. D.

CVM antehac omnia Mori mei mihi
supra modum semper placuerint, tamen
ipse meo iudicio nonnihil diffidebam,
ob arctissimam inter nos amicitiam. Cae-
terum ubi uideo doctos uno ore omneis
meo subscribere suffragio, ac vehementius etiam diuinum
hominis ingenium suspicere, non quod plus ament sed quod
plus cernant, serio plaudo meae sententiae, nec uerebor post
hac quod sentio, palam eloqui. Quid tandem non praestitis
set admirabilis ista naturae felicitas, si hoc ingenium insti-
tuisset Italia? si totum Musarum sacris uacaret, si ad iustam
frugem ac uelut autumnum suum maturuisset? Epigramma
ta lusit adolescens admodum ac pleraque puer. Britanniam
suam numquam egressus est, nisi semel atque iterum, principis sui
nomine legatione fungens apud Flandros. Praeter rem
uxoriam, praeter curas domesticas, praeter publici mu-
neris functionem & causarum undas, tot tantisque regni ne-
gocijs distrahitur, ut mireris esse ocium uel cogitandi de li-
bris. Proinde misimus ad te progymnasmata illius, & Vto
piam , ut si uidetur, tuis excusa typis orbi posteritatique com-
mendentur. Quando ea est tuae officinae autoritas, ut liber
uel hoc nomine placeat eruditis, si cognitum sit e Frobenianis
aedibus prodisse. Bene uale cum optimo socero, coniuge sua
uissima, ac mellitissimis liberis. Erasmum filiolum mihi tecum
communem, inter literas natum, fac optimis literis instituendum
cures. Louanij. VIII. Cal. Septem. AN. M. D. XVII.