GVILIELMVS
BVDAEVS THOMAE LV-
PSETO ANGLO S.
GRATIAM SANÈ INGENTEM À
nobis inijsti Lupsete adolescentum do-
ctissime, qui me porrecta mihi VTO-
PIA THOMAE MORI, adiucundis-
simae simul & usui futurae lectionis in-
tentionem auertisti. Nam cum à me dudum precibus
id contendisses, id quod meapte ipse sponte magnope-
re exoptaturus eram, ut THOMAE LINACRI medi-
ci utraque lingua praestantissimi libros sex de sanitate tuen-
da legerem, quos ille ex Galeni monumentis latinitate
nuper ita donauit, uel quibus ipse potius latinitatem,
ut si omnia eius autoris opera (quae ego instar omnis
medicinae esse puto) latina tandem fiant, non magno-
pere tum medicorum schola Graecae linguae cognitio-
nem desyderatura uideatur, cum librum ex schedis LI-
NACRI tumultuaria lectione ita percurri (quarum mi-
hi usum tantisper à te indultum summi loco beneficij
duco) ut ea lectione multum me profecisse existimem,
sed ex libri aeditione, quae nunc à te sedulo procuratur
in officinis huius urbis, ego maiorem etiam profectum
mihi spondeam. Hoc nomine cum me tibi obstri-
a 2 ctum esse