Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/52

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

uident, praetermittunt taciti, ita nihil a me sperant amplius, non hercule magis quam si essem sacerdos.

Sed illos ego mendicos omnes lata lege distribui ac dispartiri iubeo in Benedictinorum coenobia, & fieri laicos ut uocant monachos; Mulieres moniales esse impero.

Subrisit Cardinalis & approbat ioco, caeteri etiam serio.

Caeterum Theologus quidam frater hoc dicto in sacerdotes ac monachos adeo est exhilaratus, ut iam ipse quoque coeperit ludere homo alioqui prope ad toruitatem grauis.

At ne sic quidem, inquit, extricaberis a mendicis, nisi nobis quoque prospexeris fratribus.

Atqui, inquit Parasitus, hoc iam curatum est.

Nam Cardinalis egregie prospexit uobis quum statueret de cohercendis, atque opere exercendis erronibus. nam uos estis errones maximi.

Hoc quoque dictum, quum coniectis in Cardinalem oculis eum uiderent non abnuere, coeperunt onmes non illibenter arripere, excepto fratre.

Nam is (neque equidem miror) tali perfusus aceto, sic indignatus est, atque incanduit, ut nec a conuicijs quidem potuerit temperare; hominem uocauit nebulonem, detractorem, susurronem, & filium perditionis, minas interim terribiles citans e scriptura sacra.

Iam scurra serio scurrari coepit. & erat plane in sua palaestra.

Noli, inquit, irasci bone frater, scriptum est, in patientia uestra possidebitis animas uestras.

Rursum frater (referam enim ipsius uerba) non irascor, inquit furcifer, uel saltem