Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/53

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

non pecco.

Nam Psalmista dicit, Irascimini & nolite peccare.

Admonitus deinde frater a Cardinale suauiter, ut suos affectus compesceret, Non domine, inquit, ego loquor nisi ex bono zelo sicut debeo, Nam uiri sancti habuerunt bonum zelum, unde dicitur, Zelus domus tuae comedit me. & canitur in ecclesijs, Irrisores Helizei, dum conscendit domum dei, zelus calui sentiunt, sicut fortasse sentiet iste derisor, scurra, ribaldus.

Facis inquit, Cardinalis bono fortassis affectu, sed mihi uideris facturus, nescio an sanctius, certe sapientius, si te ita compares, ne cum homine stulto & ridiculo ridiculum tibi certamen instituas, Non domine inquit, non facerem sapientius.

Nam Solomon ipse sapientissimus dicit; Responde stulto secundum stultitiam eius, sicut ego nunc facio, & demonstro ei foueam in quam cadet, nisi bene praecaueat.

Nam si multi irrisores Helizei, qui erat tantum unus caluus, senserunt zelus calui, quanto magis sentiet unus derisor multorum fratrum, in quibus sunt multi calui! & etiam habemus bullam Papalem, per quam omnes qui derident nos, sunt excommunicati.

Cardinalis, ubi uidit nullum fieri finem, nutu ablegato parasito, ac aliam in rem commodum uerso sermone, paulo post surgit e mensa, atque audiendis clientum negotijs dedit se, nosque dimisit.

En mi More, quam longo te sermone oneraui, quod tam diu facere plane puduisset me, nisi tu & cupide flagitasses, & sic uidereris audire, tanquam nolles quicquam