ualere sinat, quando id quod nunc ei contigisset, satis amplum superque esset. hanc orationem quibus auribus mi More, putas excipiendam! Profecto non ualde pronis inquam.
Pergamus ergo inquit, si consiliarijs cum rege quopiam tractantibus, & comminiscentibus quibus technis ei queant coaceruare thesauros, dum unus intendendam consulit aestimationem monetae, quum ipsi sit eroganda pecunia. deijciendam rursus infra iustum, quum fuerit corroganda. uti & multum aeris paruo dissoluat, & pro paruo multum recipiat; Dum alius suadet ut bellum simulet, atque eo praetextu coacta pecunia cum uisum erit, faciat pacem, sanctis cerimonijs, quo plebeculae oculis fiat praestigium, miseratus uidelicet humanum sanguinem princeps pius; Dum alius ei suggerit in mentem, antiquas quasdam, & tineis adesas leges, longa desuetudine antiquatas, quas quod nemo latas meminisset, omnes sint transgressi, earum ergo mulctas iubeat exigi, nullum uberiorem prouentum esse, nullum magis honorificum, utpote qui iustitiae prae se personam ferat; Dum ab alio admonetur, uti sub magnis mulctis multa prohibeat, maxime talia, quae ne fiant, in rem sit populi. post pecunia cum illis dispenset, quorum commodis obstat interdictum, sic & a populo gratiam iniri, & duplex adferri compendium, uel dum hij mulctantur, quos quaestus cupiditas pellexit in casses, uel dum alijs uendit priuilegia, tanto pluris, quanto scilicet fuerit melior princeps, utpote